Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (694) of 568 > >|
453694CHRISTIANI HUGENII ſingulos; & quinam ſint anni eorum, qui dies, quæ denique
Aſtronomia, deinceps conſideremus.
Itaque, ut ab intimo, & Soli viciniore incipiam, ſcimus
11Apparens
qualis ſit
conſtitutio
Solis & Pla-
netarum in
Mercurio.
Mercurium triplo propius circiter quam Tellurem noſtram
ad ingens illud ſidus accedere.
Cui conſequens eſt ut triplo
quoque majus id conſpiciant ejus incolæ, ratione diametri,
lumen vero &
calorem ejus ſentiant noncuplo quam nos ma-
jorem.
Nobis proinde intolerabilem, quique accenſurus ſit
ſiccatas herbas, fœnum ſtramenque, qualia apud nos cre-
ſcunt.
At nihil impedit ita comparata eſſe, quæ ibi vivunt
animantia, ut optatam temperiem in ardore illo experian-
tur.
Herbas vero eſſe ea natura, ut multo magis vim calo-
ris perferant.
Nec mirum eſſet iſtos Mercurii indigenas pu-
tare non ferendo frigore nos urgeri, luceque frui exigua,
qui tanto longius a Sole abſimus.
Sicut nos de Saturni co-
lonis facile nobis perſuademus.
Non deeſt verò dubitandi
ratio, cum à calore vita pendeat, iſque corpori mentique
vigorem alacritatemque præſtet;
an non, propter Solis vi-
ciniam, Hermopolitæ illi nobis ingenio præſtare putandi
ſint?
Sed quo minus huic cauſæ tribuam facit, quod calidiſ-
ſimas terræ noſtræ regiones ſortitos, Africæ, Braſiliæque
populos, nec ſapientia nec induſtria æquare videmus tem-
peratiorum tractuum incolas;
ut vel ex eo perſpicitur, quod
in omnium ſcientiarum ac fere artium ignoratione verſentur:
cum nec nauticæ rei, qui circum littora incolunt, niſi pere-
xiguam notitiam habeant.
Nollem quoque Jovicolis, Sa-
turnicoliſque hebetes, plumbeaſque mentes, intelligentiam-
ve tribuere noſtra minorem, propterea quod tantò longius
a Sole remoti vivunt;
cum uterque globus iſte tam præſtan-
ti ſit magnitudine, tantoque comitatu ſtipatus feratur.
Qua-
lis porro ſit Mercurialibus Aſtronomia, utque cæteros Pla-
netas certis temporibus Soli oppoſitos ſpectent, ex figura
ſyſtematis, priore libro expoſita, perfacile eſt intelligere.

Atque his oppoſitionum temporibus Venerem ac Tellurem
præcipuo ſplendore illic effulgere neceſſe eſt.
Nam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index