Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius
page |< < (417) of 525 > >|
454417Ioan. de Sacro Boſco.
. . . . . . Vmbras nuſquam flectente Syene.
Hoc intellige in meridie ſcilicet unius diei, cuius umbra mane por-
recta Occidentalis, ſero Orientalis, &
per reſiduum totius anni iacitur il-
lis umbra Septentrionalis.
COMMENTARIVS.
Tertivs locus eorum eſt, quorum Zenith eſt directe in Tropico ♋.
Quibus duas proprietates adſcribit.
I. Semel in anno incedit illis Sol per uerticem capitis, quando ſcilicet eſt
in principio ♋.
II. Tres differentias umbrarum poſſident, Orientalem veſperi, occidenta-
lem mane, &
Septentrionalẽ in meridie. Sole tamẽ exiſtente in principio ♋,
nullam habent umbram in meridie.
In tali ſitu dicitur eſſe vrbs Aegypti Sye
ne, ubi, auctore Plinio, Aſtronomi puteum altiſſimum conſtruxerunt, in quo,
Sole exiſtente in principio ♋, nulla perſpicitur umbra, ſed totus à Sole illu
ſtratur.
His addere poſſumus, quòd habeãt inæqualitatẽ dierũ, æquinoctijs ex
ceptis:
quod duo tantum habeãt Solſtitia, unum altum, alterum imum; quòd
ſ@nam habeãt æſtatem, &
vnam hyemem; quod denique non omnnia puncta cę
li illis oriantue, &
occidant. Quæ omnia perſpicua ſunt in ſphæra materiali.
Illis uero, quorum Zenith eſt inter Tropicum ♋, & circulum Ar
11Proprieta-
tes eorum.
qui zenith
habent in-
ter tropicũ
cãcri, & ci@
culum Ar-
cticum.
cticum, contingit, quòd Sol in ſempiternum non tranſit per zenith capitis
eorum, &
illis ſemper iacitur umbra uerſus Septentrionem. Talis eſt
ſitus noſter.
Notandum etiam, quod Aethiopia, uel aliqua pars eius eſt
citra Tropicum Cancri ſecundum aliquos.
Vnde Lucanus.
Aethiopumq́ue ſolum, quod non premeretur ab ulla
Signiferi regione poli, ni poplite lapſo
Vltima curuati procederet vngula Tauri.
Dicvnt enim quidam, quod ibi ſumitur ſignum ęquiuoce, pro
duodecima parte Zodiaci, &
pro forma animalis, quod ſecundum maio-
rem partem ſui eſt in ſigno, quod denominat.
Vnde Taurus, cum ſit in Zo-
diaco ſecundum maiorem ſuipartem, tamen extendit pedem ſuum ultra
Tropicum Cancri, &
ita premit Aethiopiam, licet nulla pars Zodiaci pre
mat eam.
Si enim pes Tauri, de quo loquitur Poeta, extenderetur uerſus
Aequinoctialem, ut eßet in directo Arietis, uel alterius ſigni, tunc preme-
retur ab Ariete, uel Virgine, &
alijs ſignis: quod patet per circulum
Aequinoctiali parallelum circumductum per Zenith capitis ipſorum Ae-
thiopum, &
per Arietem, & Virginem, uel alia ſigna. Sed cum ratio
Phyſica huic contrarietur (non enim ita eßent denigrati, ſi in temperata
naſcerentur regione habitabili) dicendum, quòd illa pars Aethiopię, de
qua loquitur Lucanus, eſt ſub Aequinoctiali circulo, &
quod per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index