Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
351
351
352
352 (599)
353
353 (600)
354
354 (601)
355
355 (602)
356
356 (603)
357
357 (604)
358
358 (605)
359
359 (606)
360
360 (607)
< >
page |< < (696) of 568 > >|
455696CHRISTIANI HUGENII re, non perinde, ac adjacentes terræ, lucidum apparet.
Credebam nimium Veneris fulgorem in cauſa eſſe, quo mi-
nus diverſitas lucis animadverti poſſet.
Sed cum fumo infe-
ciſſem vitrum oculo proximum, ad auferendam, partem ra-
diorum, nihilo minus æqualis in tota ſuperficie lux viſa eſt.

An igitur nulla ibi maria, an Solis lucem magis quam apud
nos aquæ, aut minus terræ repercutiunt?
an potius, (quod
credibilius mihi videtur) denſior ibi, quam in Jove aut Mar-
te, Vaporum regio à Sole illuſtrata, Veneriſque globum
circundans, omnem fere illam quam videmus lucem ad nos
remittit, vixque ſubjectorum ſibi marium terrarumque diſcri-
men percipi ſinit?
Nam certum eſt noſtram quoque atmo-
ſphæram, ſi Tellurem procul intueri daretur, plurimum ob-
ſtituram luce ſua, quo minus terræ mariſque tam diverſa cla-
ritas apparere poſſet, quam quæ cernitur ex edito ſcopulo
deſpicienti.
Eadem ratione qua Lunæ quoque maculas in-
terdiu minus aperte quam noctu animadverti ſinunt vapores
iidem;
quoniam tunc quoque inter illam oculoſque noſtros
interpoſiti, Soliſque luce illuſtres, viſui officiunt:
noctu
non item.
At in Marte reliquis diſci partibus obſcuriores, ut jam
11@n Marte. dixi, maculæ notantur.
Ex quarum recurſibus pridem fuit
obſervatum dies nocteſque illic iiſdem fere quibus apud nos
intervallis reverti.
Hyemem vero æſtatemque exiguo diſcri-
mine incolæ ſentiunt, eo quod axis diurnæ converſionis pau-
lum duntaxat ad orbitam Planetæ inclinatur, ut ex motu
macularum intellectum eſt.
Qui autem ex globo illo Tellu-
rem noſtram intuentur, eodem modo fere, ac Venus no-
bis, apparere iis debet, formaſque lunaribus ſimiles oſten-
dere, ſi teleſcopio ſpectetur;
nec ultra gradus 48 à Sole eva-
gari;
in cujus diſco etiam conſpici quandoque poſſit, uti &
Veneris Mercuriique corpuſcula.
Et hoc quidem nunquam
aliàs;
Venus raro iis apparere debet, uti nobis Mercurius.
Terræ vero ſolum in Marte nigriore materia conſtare veriſi-
mile eſt, quàm in Jove, aut etiam Luna noſtra;
eoque fieri
ut rubicundior Mars ſpectetur, nec, pro ratione

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index