Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1tudo Aquæ ſub Æquatore ſuperet ejus altitudinem ſub Polis men­
ſura pedum Pariſienſium 85820; vis Solaris de qua egimus, cum
ſit ad vim gravitatis ut 1 ad 12868200, atque adeo ad vim illam
centrifugam ut 289 ad 12868200 ſeu 1 ad 44527, efficiet ut al­
titudo Aquæ in regionibus ſub Sole & Soli oppoſitis, ſuperet alti­
tudinem ejus in locis quæ 90 gradibus diſtant a Sole, menſura
tantum pedis unius Pariſienſis & digitorum undecim cum octava
parte digiti.
Eſt enim hæc menſura ad menſuram pedum 85820
ut 1 ad 44527.
LIBER
TERTIUS.
PROPOSITIO XXXVII. PROBLEMA XVIII.
Invenire vim Lunæ ad Mare movendum.
Vis Lunæ ad Mare movendum colligendà eſt ex ejus propor­
tione ad vim Solis, & hæc proportio colligenda eſt ex propor­
tione motuum Maris, qui ab his viribus oriuntur.
Ante oſtium
fluvii Avonæad lapidem tertium infra Briſtoliam,tempore verno
& autumnali totus Aquæ aſcenſus in Conjunctione & Oppoſitione
Luminarium (obſervante Samuele Sturmio) eſt pedum plus mi­
nus 45, in Quadraturis autem eſt pedum tantum 25. Altitudo
prior ex ſumma virium, poſterior ex earundem differentia oritur.

Solis igitur & Lunæ in Æquatore verſantium & mediocriter a
Terra diſtantium ſunto vires S & L, & erit L+S ad L-S ut
45 ad 25, ſeu 9 ad 5.
In portu PlymuthiÆſtus maris (ex obſervatione Samuelis Cole­
preſſi) ad pedes plus minus ſexdecim altitudine mediocri attolli­
tur, ac tempore verno & autumnali altitudo Æſtus in Syzygiis ſu­
perare poteſt altitudinem ejus in Quadraturis, pedibus plus ſeptem
vel octo.
Si maxima harum altitudinum differentia ſit pedum no­
vem, erit L+S ad L-S ut 20 1/2 ad 11 1/2 ſeu 41 ad 23. Quæ
proportio ſatis congruit cum priore.
Ob magnitudinem Æſtus in
portu Biſtoliæ,obſervationibus Sturmiimagis fidendum eſſe vi­
detur, ideoQ.E.D.nec aliquid certius conſtiterit, proportionem 9
ad 5 uſurpabimus.
Cæterum ob aquarum reciprocos motus, Æſtus maximi non in­
cidunt in ipſas Luminarium Syzygias, ſed ſunt tertii a Syzygiis
ut dictum fuit, ſeu proxime ſequuntur tertium Lunæ poſt Syzy­
gias appulſum ad meridianum loci, vel potius (ut a Sturmiono­
tatur) ſunt tertii poſt diem novilunii vel plenilunii, ſeu poſt ho-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index