Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of contents

< >
< >
page |< < (418) of 525 > >|
455418Comment. in III. Cap. Sphæræ pes Tauri, de quo loquitur, extenditur uerſus Aequinoctialem. Sed diſtin-
guitur tunc inter ſigna Cardinalia, &
regiones. Nam ſigna Cardinalia di-
cuntur duo ſigna, in quibus contingunt Solſtitia, &
duo, in quibus contin-
gunt æquinoctia.
Regiones autem appellantur ſigna intermedia. Et ſecun-
dum hoc patet, quòd cum Aethiopia ſit ſub Aequinoctiali, non premitur
ab aliqua regione, ſed à duobus ſignis tantum Cardinalibus, ſcilicet A-
riete, &
Libra.
COMMENTARIVS.
Qvartvs locus eſt eorum, quorum vertex collocatur inter Tropicum
♋, &
circulum Arcticum. His duas quoque attribuit proprietates.
I. Nunquam Sol tranſit per eorum uerticem capitis.
II. Tres differentias umbrarum habent, ſicut ij, qui in præcedenti ſitu habi
tant;
hoc uno dempto, quòd nunquam habent umbram perpendicularem. In
hoc ſitu, ait, putarunt nonnulli, collocatam eſſe Aethiopiam, quod ex Luca-
no probabant.
Quod tamen ipſe refutat, explicans aliter Lucanum, ut ex lite-
ra patet.
Sed quicquid ſit de Lucano, certum eſt Aethiopiæ magnam partem
ſitã eſſe ſub Aequinoctiali circulo.
Quã uero conuenines ſit expoſi tio noſtri
auctoris, alij iudicent.
A multis enim, præcipue a Scaligero in Poetica, repre-
henditur Lucanus.
Verum tamen eſt, quod auctor dicit, ungulam Tauri porri
gi verſus Aequatorem.
Hiſce duabus proprietatibus addere licet, quod habi-
tantes in hoc ſitu terræ duo habent ſolſtitia, altum vnum, &
imum alterum.
Item quod illis ſemel eſt æſtas, & ſemel hyems, habentq́; inæqualitatem die-
rũ &
noctium; & quod non omnia ſrdera illis oriuntur, atque occidunt.
Illis autem, quorum Zenith eſt in circulo Arctico, contingit in
11Proprieta-
ſes eorũ, ꝗ
Zenith ha-
bent in cir
gulo Arcti-
@@.
quolibet die, &
tempore anni, quod Zenith capitis eorum eſt idem cum
polo Zodiaci, &
tunc habent Zodiacum, ſiue Eclipticam pro Horizonte.
Et hoc eſt, quod dicit Aphraganus, quod ibi circulus Zodiaci flectitur ſu-
pra circulum hemiſphęrij.
Sed cum Firmamentum continue moueatur,
circulus Horizontis interſecabunt ſe in partes ęquales.
Vnde ſtatim me-
dietas una Zodiaci emergit ſupra Horizontem, &
reliqua deprimitur
ſub Horizonte ſubito.
Et hoc eſt, quod dicit Alphraganus, quod ibi oc-
cidunt repente ſex ſigna, &
reliqua ſex oriuntur. Cum etiam Eclipti-
ca ſit Horizon illorum, erit Tropicus Cancri totus ſupra Horizontem,
&
totus tropicus Capricorni ſub Horizonte; & ſic, Sol exiſtente in
primo puncto Cancri, erit illis una dies 24.
horarum, & quaſi inſtans
pro nocte, quia in inſtanti Sol tranſit Horizontem, &
ſtatim emergit, &
ille contactus eſt illis pro nocte.
E conuerſo contingit illis, Sole

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index