Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
341
341 (588)
342
342 (589)
343
343 (590)
344
344 (591)
345
345 (592)
346
346 (593)
347
347 (594)
348
348 (595)
349
349
350
350
< >
page |< < (697) of 568 > >|
456697COSMOTHEOROS, LIB. II. quo à Sole abeſt, lucem remittat. Minor verò eſt globus
ejus quam ſtellæ Veneris, licet à Sole longius diſtans, ut
jam ſupra animadvertimus.
Nec Lunam habet ullam comi-
tem;
atque in eo Telluri noſtræ, quemadmodum & Venus
&
Mercurius, dignitate impar videtur. Lux vero Solis, ca-
lorque, Marticolis duplo atque interdum triplo quam nobis
minor ſentitur;
nullo tamen, ut credimus, ipſorum incom-
modo.
Quod ſi Tellus hæc, propter adjunctam ei Lunam, præ-
11Jovem &
Saturnum
reliquis Pla-
netis longe
præſtare,
tam magni-
tudine,
quam Luna-
rum multi-
tudine.
ſtare cæteris Planetis, quos huc uſque percurri, dicenda eſt;
nam magnitudine nec cedit iis multum, nec ſuperat; quan-
topere &
his tribus, & Telluri ipſi, anteponenda erunt ſide-
ra Jovis &
Saturni. In quibus ſive globorum molem conſi-
deremus longiſſimè omnium iſtorum corpuſcula excedentem;

ſive Lunarum quibus ambiuntur multitudinem, prorſus veri-
ſimile fit has duas primarias habendas eſſe Tellures, inter eas
quæ circa Solem ſunt:
præ quibus reliquæ quatuor ſint mi-
nimum quidpiam, ac nequaquam cum iis comparandæ.
Quan-
22TAB. LIII. ta enim ſit differentia, quò rectius animo concipiatur, ſub-
jicere hic placuit, ſecundum proportiones veras, aut non mul-
tum à veris abeuntes, tum Tellurem noſtram, cum circum-
jecta Lunæ orbita, ipſoque in ea Lunæ globulo;
tum Jovis
ac Saturni ſyſtemata:
Illud quaternis, hoc quinis Lunis exor-
natum;
quarum quæque in ſua itidem orbita ponuntur. Jo-
viales Galilæo deberi notum eſt;
quæ quanto animi gaudio
primum illi animadverſæ ſint, facile quivis ſecum reputet.
Saturniarum una nobis obtigit, quæ cæteris clarior eſt, &
ab extrema proxima.
Quam Anno 1655 teleſcopio noſtro
non ultra duodecim pedes longo, primi deprehendimus.
Re-
liquæ diligentiſſimis Dominici Caſſini obſervationibus patue-
runt, vitreis orbibus utenti à Joſ.
Campano expolitis, pri-
mùm 36 pedum;
deinde totidem ſupra centenos. Tertiam
enim quintamque vidimus Anno 1672, ipſo monſtrante Caſ-
ſino, &
poſtea ſæpius. Primam, cum ſecunda, ſibi reper-
tas ſignificavit, miſſis literis, Anno 1684.
Hæ vero difficil-
limè cernuntur, certoque affirmare nequeo mihi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index