Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (50) of 760 > >|
45650ARIST. METEOROL. ſam ipſum reliquo tẽpore permaneat. Dicant enim opor-
tet, aut quòd aqua à ſole ſublata nunquàm deſcendet, aut ſi
deſcendet, neceſſe erit ut uel ſemper, uel quãdiu illud acci-
det mare remaneat:
rurſusq́; illud quod potulẽtũ eſt, prius
eſſe ſublatum oportebit.
Quare nunquã aßiccabitur: quod
enim in cœlum prius aſcẽdit, id in mare deſcendere antici-
pabit:
nihil enim reſert ſemel'ne, an pluries hoc fieri dica-
tur.
Si quis igitur ſolis lationẽ interquieſcere ſtatuat, quid-
nam id erit, quod uim habeat aßiccandi?
Sin uerò eam eſſe
ſinat, ſemper ille ſuo acceſſu partem potabilẽ (uti diximus)
educet, rurſumq́;
ſuo receſſu dimittet. Hanc autem de mari
ſententiam ex eo ſumpſere, quòd multa loco ſicciora nunc,
quàm prius, appareãt.
Cuiusrei cauſam diximus, nẽpe quòd
hic affectus propter aquæ exuperantias, quæ ſtato quodam
tempore obuenire ſolent, non propter uniuerſi, partium'ue
generationẽ accidit.
Rurſumq́ cõtrà cueniet: & cùm facta
fuerit aqua, rurſum exciccabitur.
Atq; id ita ꝑ circulũ ſem-
per ire neceſſe eſt:
ſic enim existimare, rationi magis con-
ſentaneum eſt, quàm ob id totum cœlum permutari.
Sed de
hiſce plura, quàm par erat, diximus.
De maris autem
ſalſugine dicendum ſieri non poſſe, ut qui mare ſemel ge-
nerarint, aut omnino ipſum generant, ſalſum eſſe ſtatuant,
Nam ſiue mare reſiduum extet omnis eius humoris, qui cir-
ca terrã existit, &
à ſole ſubuehi ſolet, ſiue in aqua multa,
&
prædulci tanta uis ſaporis propter terræ cuiuſpiã eiuſ-
modi ammistionem inſit, nõ mmus ipſum, ubi aqua in uapo
rem conuerſa rurſum deſcenderit, quàm prius ſalſum eſſe,
cùm multitudo æquabilis habeatur, neceſſe eſt:
& ſi non
prius, nec poſterius quoq;
. Quòd ſi etiam prius ſalſum
crat mare, continuò erat dicendum quidnam in cauſa ſit:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index