Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (51) of 760 > >|
45751LIBER II.& inſuper, cur ſi tunc in altum aſcenderit, nunc quoq; idem
minimè patiatur.
At uerò & hiſce, qui ſalſuginis cauſam
terræ tribuunt (eam enim, dum ammiſcetur, multos haberc
ſapores aiunt, adeò ut ab amnibus cõuecta mare ſalſum ob
admistionem reddat) nõ itẽ flumina ipſa ſalſa eſſe, abſur-
dũ existit.
Quî enim fieri poteſt, ut eiuſmodi terræ mistio,
affectum adeò euidentem, conſpicuumq́;
efficere in tanta
aquarum multitudine queat, in quaq;
autẽ parte nequeat?
Cõſtat enim mare, totã fluuiatilem aquam eſſe: nihil enim
à fluuijs differre, niſi quòd ſalſum ſit, uidetur:
quod idẽ, illis
obuenit eo in loco, in quem cõfluunt uniuerſi.
Pari etiam
modo ridiculũ fuerit, ſi quis cùm mare terræ ſudorem eſſe
dixerit, dilucidum quippiam dixiſſe putet, périndeut Em-
pedocles.
Is enim ita locutus, quo ad Poëſin, ſatis forſitan
dixit (quippe cùm translatio poëtis amica ſit) quo ad co-
gnoſcendam naturam, non ſatis.
Hîc enim minimè conſtat,
apertum' ue eſt quonam pacto è dulci potu ſalſus ſudor
proueniat:
utrum abeunte quopiam, ceu parte dulcißima,
ſolũmodo:
an permistio, quomodo in aquis per cinerẽ co-
latis euenit.
Cauſa eadẽ et excremẽtorũ generi, quod in ue-
ſicã colligi ſolet, cõpetere uidetur:
quippe qd' amarũ, ſal-
ſumq́;
euadat, cùm tamen qui bibitur humor, & quem ci-
bus continet, dulcis ſit.
Itaq; ſi ut aqua, quæ per cinerem
tranſmittitur amara fit, ſic &
urina, atque ſudor amaro-
rem contrahunt:
urina quidem, quòd facultas eiuſmodi
unà:
eum ea deferatur, qualis eſt ſalſilago illa, quæ etiam in
uaſis ſubſidere uidetur:
ſudor uerò, quia facultas illa pa-
riter cum eo è carnibus ſequeſtretur, humore ſcilicet, qui
ſeſe foras promit, quod tale eſt è corpore abluendo dera-
dente:
perſpicuum eſt quòd in ipſo quoq; mari, quod è

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index