Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Corollarium 2.
Hinc etiam ad Mechanicam reduci poteſt inuentio praxis prædictæ;
ſit enim triangulum AGD;
diuidatur AD in tres partes in BC; du­
cantur BI, CH, parallelæ DG, itemque IE, HF parallelæ AD;
ſuſti­
neaturque prædictum planum erectum in C, ſtabit in æquilibrio;
cùm
enim momenta ponderum æqualium ſint vt diſtantiæ, rectangulo CE
reſpondet æquale, & æquediſtans CI, itemque trianguli EHK, æquale
& æquediſtans IKD, triangulo demum GHE, triangulum ſubduplum
AIB, cuius momentum adæquat momentum alterius dupli GHB; quia
diſtantia eſt dupla.
Theorema 4.
Si Pyramis, cuius axis ſit parallela horizonti, cadat deorſum; centrum
percuſſionis eſt in linea derectionis, quæ ſcilicet ducetur deorſum à centro gra­
tatis, quod eodem modo demonſtratur, quo ſuprà;
eſt autem centrum
grauitatis illud punctum, quod ita axem diuidit, vt ſegmentum verſus
baſim ſit ſubtriplum alterius verſus verticem, quod multi hactenus de­
monſtrarunt, ſcilicet Commandinus, Valerius, Steuinus, Galileus; ſit
enim conus ENI, ſit axis AI diuiſus in 4. partes æquales BCD, pa­
rallelus horizonti, ſuſtineatur in M, ſtabit in æquilibrio.
Theorema 5.
Si quodlibet aliud planum, vel corpus, deorſum cadat, motu recto, cen­
trum percuſſionis eſt in linea directionis;
quod eodem modo probatur, quo
ſuprà:
quodnam verò ſit centrum grauitatis omnium corporum, plano­
rum, figurarum, hîc non diſputamus; conſulantur authores citati, quibus
addatur La Faille, qui egregiè centrum grauitatis partium circuli, &
Eclipſis demonſtrauit.
Theorema 6.
Si linea circa centrum immobile mobilis, voluatur, centrum percuſſionis
non eſt centrum grauitatis;
ſit enim linea AD, quæ voluatur circa cen­
trum A;
diuidatur bifariam in G, punctum G eſt centrum grauitatis: vt
conſtat;
non tamen eſt centrum percuſſionis, quia in ſegmento GD eſt
quidem æquale momentum ratione diſtantiæ, ſed maius ratione impe­
tus; quippe GD mouetur velociùs, quàm GA vt certum eſt.
Theorema 7.
In hac eadem hypotheſi centrum percuſſionis non eſt idem cum centro im­
preſſionis;
diuidatur enim AD in M, ita vt AM, ſit media propor­
tionalis inter AG, & AD;
certè M eſt centrum impreſſionis, vt de­
monſtratum eſt lib. 1.non tamen eſt centrum percuſſionis;
quia ſeg­
mentum MA habet quidem æqualem impetum cum ſegmento MD;
ha­
bet tamen maius momentum, quia maiorem habet diſtantiam; igitur
non erit æquilibrium in M.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index