Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
miter excauata, itaut externa eius ſuperficies ſit om­
ninò ſimilis, & æqualis figuræ externæ ipſius B; quo­
niam ſubſtantia corporea ple­
155[Figure 155]
na ipſius E nedùm homogenea,
ſed prorsùs æqualis eſt ipſi A,
ſcilicèt vniùs libræ, erunt duo
corpora A, & E æqualia inter
ſe, & æquè grauia, licèt diuer­
ſas, & inæquales figuras habe­

ant, igitur A, & E in vacuo æ­
quali velocitate deſcendent.
poſtea quia duorum corporum B, & E pondera abſo­
luta æquantur ponderi eiuſdem A, igitur illa æqua­
lia sunt inter ſe grauitate abſoluta, & à ſimilibus, ęqua­
libus, & ſimiliter poſitis figuris comprehenduntur, er­

go æqualibus velocitatibus, cum in pleno fluido, tum
in vacuo deſcendent.
quare A, & B æquè velocia ipſi
E erunt, & ideò interſe.
Cap. 10. de
æquitempo­
ranea natu­
rali veloci­
tate grauium.
Pr. 210.Pr. 209.
PROP. CCXII.
Quælibet duo corpora inæqualitèr grauia in vacuo æquè
velocitèr deſcendent.
SInt duo corpora A, & B quorum A grauius ſit, quam
B; moles verò ipſius A ponatur, vel maior, aut
æqualis, vel minor mole alterius B, ſcilicèt ſint præ­
dicta corpora eiuſdem grauitatis ſpecificæ, vel non,
dummodò eorum pondera abſoluta inæqualia ſint.
Dico in vacuo æquè velocia eſſe. Si hoc verum noņ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index