Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 579 > >|
1
eſt, deſcendet grauius corpus A celeriùs, vel tardiùs,
quam B; & primò ſi fieri poteſt moueatur grauius cor­
pus A in vacuo maiori celerita­
156[Figure 156]
te, quàm B, ſcilicèt eodem tem­
pore G pertranſeat graue A ma­
ius ſpatium CD corpus verò B,
minùs ponderans, percurrat ſpa­
tium CE minùs, quàm CD, con­
cipiantur poſtea duo corpora A,
& B ſimul colligata, aut coniun­
cta, vt nimirum vnum ſine altero
moueri nequeat, & ſic connexą
percurrant eodem tempore G ſpa­
tium CF. quoniam tùm corpus A cùm B habent gra­
dus certos, ac determinatos velocitatum ſibi à natu­
ra aſſignatos, qui per ſe omninò inuariabiles ſunt, niſi
ab aliqua externa cauſa ſuperueniente alterentur, &
ex hypotheſi gradus naturalis velocitatis ipſius A

maior eſt ea, quæ competit ipſi B; igitur validior, &
vehementior gradus velocitatis ipſius A promouebit
vrgebitque tardigradum mobile B, quod proindè co­
gatur celeriùs excurrere, quàm per ſe, & abſque illa
violentia latum fuiſſet.
E contra corpus tardius B re­
moram afferet velociori corpori A, quod proindè tar­
diùs in prædicto tempore mouebitur; quaproptèr
duo grauia A, & B ſimul connexa, ſcilicèt amborum
aggregatum percurret deſcendendo eodem tempore
G ſpatium CF, minus quidem, quàm CD, ſed maius,
quàm CE, eſtque aggregatum ex A, & B grauius, quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index