Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 11.
Si triangulum BIG voluatur circa CA, in quam BH cadit perpendi­
culariter, ſitque BH axis per centrum grauitatis ductus, diuiſuſque in 4.
partes æquales B.F.E.D.H. centrum percuſſionis eſt in D; quod facilè de­
monſtratur;
nam IG in iſto motu deſcribit ſuperficiem cylindri, &
triangulum GBI deſcribit, vt ſic loquar, ſectorem cylindri;
igitur im­
petus in IG eſt ad impetum in NM, vt ſuperficies curua terminata in I
G, ad ſuperficiem terminatam in NM, ſub eodem ſcilicet angulo;
vel vt
baſis pyramidis IG, ad baſim NM; igitur perinde ſe habet IG, ac ſi
incumberet prædicta baſis, itemque NM, &c.
igitur ac ſi eſſet ſolida
pyramis quadrilatera; ſed pyramidis centrum grauitatis eſt D, per
Theorema 4.
Theorema 12.
Si idem triangulum GIB voluatur circa IG, centrum percuſſionis eſt in
E, quod diuidit HB bifariam æqualiter;
quod vt demonſtretur, perinde
ſe habet triangulum BGI circumactum, atque ſi ſingulis partibus in­
cumberent perpendiculares, quæ eſſent vt earumdem partium motus;

ſit autem triangulum BAC æquale priori;
baſis cunei ABHKDC;
ducatur planum DBA, quod dirimat cuneum in duo ſolida, ſcilicet in
pyramidem ABHKD, & ſolidum ABDC;
pyramis continet 2/3 totius
cunei, vt conſtat;
eſt enim prædictus cuneus ſubduplus priſmatis, cuius
baſis ſit HA, & altitudo ID;
cuius pyramis prædicta continet 1/3; igitur
ſi priſma ſit vt 6. pyramis erit vt 2. & cuneus vt 3. igitur pyramis conti­
net 2/3 cunci;
igitur alterum ſolidum ABDC eſt 1/3 cunei; cunei cen­
trum grauitatis idem eſt, quod trianguli HKD, per Corol. 1. Th.3.igi­
tur eſt in linea directionis MF.ita vt IM ſit 1/3 totius ID, per Th 3. py­
ramidis verò centrum grauitatis eſt in linea NG, ita vt IN ſit 1/4 totius
ID, per Th.4. igitur ſi eſt NM ad ML, vt ſolidum ABDC ad pyra­
midem AHD, id eſt vt 1.ad 2. certè NI, & NL erunt æquales;
ſed IN
eſt 1/4 totius ID; igitur IL 1/2 ergo L dirimit æqualiter ID, quod erat
demonſtr.
ſit ID 12.IN 3.IM 4. IL 6.
Theorema 13.
Si voluatur ſector circa axem parallelum ſubtenſæ, determinari poteſt cen­
trum percuſſionis, dato centro grauitatis ſectoris, quod tantum hactenus in­
uentum eſt ex ſuppoſita circuli quadratura:
ſit enim ſector AKHM, ſub­
tenſa KM;
diuidatur AI in tres partes æquales ADFI, item AH, in
tres æquales AEGH, centrum grauitatis ſectoris non eſt in F, quod eſt
centrum grauitatis trianguli AMK, ſed propiùs accedit ad H;
nec
etiam eſt in G, quod eſt centrum grauitatis trianguli ALN, ſed propiùs
accedit ad A;
ergo eſt inter FG, v.g. in R, ita vt AH ſit ad AR vt arcus
MHK ad 2/3 ſubtenſæ MK;
id eſt ad MP; vt demonſtrat La Faille Prop.
34. poteſt etiam haberi centrum grauitatis ſegmenti circuli;
ſit enim
ſegmentum FCHI cuius centrum ſit B;
ſint BC. BI. BH. diuidens æ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index