Varro, Michael, De motv tractatvs

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 64 > >|
1per quam motum ciere volumus. Quoties igitur fu­
nis extremum quod moueri poteſt, trahitur, ſingulæ
reuolutiones æqualiter minuuntur, eáque ratione,
diſtantia quæ eſt inter trochleas contrarias minuitur,
ita ſcilicet vt quot ſunt reuolutiones, in tot partes
diſtributum ſit motus ſpatium.
Quot igitur reuolu
tiones erunt, totuplex erit motus extremitatis funis
ad motum trochlearum mobilium verſus fixas.
Si i­
gitur motus iſtius extrema conſtituantur, alterum
quidem funis illa extremitas quæ mouetur, alterum ve­
rò terminus ſpatij illius, quod eſt à trochleis fixis ad
mobiles contrarias: quæ erit proportio numeri con­
uolutionum funis ad vnitatem, eadem erit motus,
quo funis extremum mouebitur ad motum quo al­
terum extremum mouebitur: poteſt autem in infi­
nitum augeri conuolutionum numerus, ergo & mo
tus illius proportio.
Angulus autem ad motum ciendum ita ad­
hibetur.
Diximus motus menſuram in nutus li­
nea ſumi, quantum igitur vis aliqua per eam verſus
locum naturalem mouetur, tanta eſt, quantum verò
per eam à loco naturali reuellitur, tanta eſt eius reſi­
ſtentia.
Quod verò per lineam à loco naturali æquè
diſtantem (id eſt, per eam quæ nutus lineas ſecat ad
angulos rectos) mouetur, illud mouenti non reſi­
ſtit, omnium autem linearum inter illas intercepta-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index