Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 158 > >|
1motum non violentum, ſed naturalem. Attamen id
videtur primum conſideratione dignum, ſi ex duobus
his motibus, perpendiculari nempe, & horizontali, qui
obliquum illum componunt, alter habendus natu­
ralis ſit, illum horizontalem potiùs, quàm perpen­
dicularem eſſe.
Id verò patet; quia cùm projectum
pars fuerit aliqua totius, quòd ſecundum horizon­
tem, ſeu circulariter mouebatur, ideò ad eius imi­
tationem mouetur circulariter, ac naturaliter proin­
de, & prorsùs æquabiliter; adeò vt, quantumcùm­
que motus perpendicularis increſcat ſemper, aut de­
creſcat; ipſe tamen horizontalis vno ſemper tenore
fluat, inuariabiliterque procedat.
Ac fortè res mi­
nùs mirabilis eſſet, de impreſſione ex motu terræ, ſi
quis vellet ipſam ſupra axem ſuum mobilem ſuppo­
nere: ſiquidem lapis dici poſſet moueri vniformiter,
ob ſpontaneam conſequutionem, ad vniformem
motum totius; ſeu cum eo cohærens, ſeu abiunctus
foret; Sed mirabile ſanè eſt de impreſſione ex naui,
equo, curru, aliave re, aut ex ſola manu: quandò
lapis non habet cum rebus eiuſcemodi, motibuſve
earum parem relationem.
Ex quo par eſt exiſtimare,
motum horizontalem, à quacúmque cauſa is fiat, ex
ſua natura perpetuum fore, niſi cauſa aliqua interue­
nerit, quæ mobile abducat, motumque exturbet.
Id, vt minùs abſurdum habeas, concipiendum eſt
mobile, quod tantúndem ſeſe reducat, quantùm
abductum fuerit.
Huiuſmodi autem eſſe poteſt ex­
quiſitus, & vniformis materiæ globus, ſi volui ipſum
imagineris ſupra horizontem, ſeu ambitum terræ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index