Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Hæc aperire nolebam, ſed profectò me cogis: ſi Sol ab Au­
tore
movetur extrinſeco, nimirum à Deo, Angelorum miniſterio, vt
noſtri
Scholaſtici communiter docent, nec ego inficias eo, ab eodem
motore
cuncta hæc recipit; at ex hypotheſi, quod à ſe ipſo moveatur,
quod
certè tanti non eſſet, cùm id cuipiam corpori gravi competat; di­
cerem
, Solem conditum à Deo fuiſſe ſupra diſtantiam mediam, multis
terræ
ſemidiametris, vt dixi, ex quo loco deſcendit versus mundi cen­
trum
, obtenta verò media & connaturali diſtantia, motu circulari mo­
veri
cœpit, versùs Occaſum: cur, inquis, potiùs quàm versùs Ortum?
Quia cum creatus fuerit in Tropico Cancri circa 180. grad. longitudinis
eo
potiſſimum fine, vt in terræ ſuperficiem ageret, à maiori dictæ ſuper­
ficiei
tractu versùs Occaſum inde excurrente ad hanc lineam determina­
tus
fuit, ex qua profectò prima determinatione, ſequuntur aliæ, ſcilicet,
Axis
mundi, polorum, Æquatoris &c.
& cùm tantulum primæ determi­
nationis
deorſum retinuerit, debilis tamen, tota enim ferè in circularem
motum
ivit, quid mirum, ſi ad Perigæum tendat?
à quo rurſum eodem
modo
versùs Apogæum regreditur; adde ſecundam inclinationem, de
qua
iam ſupra, & quia globorum more, deorſum in morem turbinis
deſcendit
, retinuit illum motum orbis circa eundem Axem ſibi ipſi
ſemper
parallelum, vbi motu circulari agi cœpit, cui prædicta turbinatio
non
obſtat, Vides, cuncta hæc ex communibus illis principiis deduci,
per
quæ aliorum corporum motus explicantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index