Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 71 > >|
1forma eſt qualitas. Itaque et ſi mobile eſt
vnum, & tempus vnum, quia non in­
termittit: nihilo, minus motus non eſt
continuus.
Rurſum multi currentes
in equis, qui inuicem & per manus ſibi
lampada in certaminibus græcis trade­
bant, non fuit illorum motus continuus,
quoniam deſiderabatur ſingularitas, ſi­
ue vnitas mobilis, quoniam multi fue­
runt curſores, attamen vna fuit lationis
forma, nempe iocus vnus, & tempus
vnum minime intermittens.
Huiuſ mo­
di ergo motus non ſunt continui, ſed po­
tius cohęrentes, & deinceps ſequentes:
quoniam habent tempus continuum: pro
inde his ſatis eſt continuatio temporis.
Cum igitur hac lege fiat vnus, & con­
tinuus, tunc efficitur, vt neque ex in­
diuiduis partibus, & terminis motus
componatur, neque in indiuiduas diuida­
tur: ſed ex diuiduis coaleſcat motibus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index