Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nihil esse in summa; neque habere, ubi corpora prima
Consistant: quoniam spatium sine fine, modoque est;
Inmensumque patere in cunctas undique partis,
Pluribus ostendi, & certa ratione probatum est.

Quod quoniam constat, nimirum nulla quies est
Reddita corporibus primis per inane profundum;
Sed magis adsiduo, varioque exercita motu,
Partim intervallis magnis consulta resultant;
Pars etiam brevibus spatijs nexantur ab ictu:
Et quaecumque magis condenso conciliatu,
Exiguis intervallis convecta resultant,
Endopedita suis perplexis ipsa figuris,
Haec validas saxi radices, & fera ferri
Corpora constituunt, & cetera de Genere horum
Paucula: quae porro magnum per inane vagantur,
Et cita dissiliunt longe, longeque recursant
In magnis intervallis: haec aera rarum
Sufficiunt nobis, & splendida lumina solis.

Multaque praeterea magnum per inane vagantur,
Concilijs rerum quae sunt reiecta, nec usquam
Consociare etiam motus potuere recepta.

Cuius, uti memoro, reii simulacrum, & imago
Ante oculos semper nobis versatur, & instat.

Contemplator enim, cum solis lumina cumque
Insertim fundunt radios per opaca domorum;
Multa minuta modis multis per inane videbis
Corpora misceri radiorum lumine in ipso;
Et velut aeterno certamine proelia, pugnasque
Edere turmatim certantia, nec dare pausam,
Conciliis, & discidijs exercita crebris:
Conicere ut possis ex hoc; primordia rerum
Quale sit in magno iactari semper inani.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index