Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 316 > >|
1grauitate ad centrum feratur, & ſurſum ſine leuitate ad cæ­
lum aſcendat.
Reſpondeo illud non dari: nam ſi quod corpus
ſine grauitate deſcenderet, non graue, quam graue infinitè ve
locius moueretur; quia nulla eſſet inter vtrumque proportio,
& ſi qua ſit, decupla conſtituatur, ita vt graue velocitate vt
centum moueatur: non graue velocitate vt decem concitetur.
Graue per medium duplici portione diuidatur; duplo certè mi
nor erit illius velocitas: partes quadraginta ab eo iterum au­
ferantur; decem tantum ſuperſunt: ergo graue, & non gra­
ue æquali velocitate mouebuntur, quia velocitate vt decem,
vtrumque mouetur; partes quinque à graui iterum abſcin­
dantur; ergo non graue duplo velocius, quam graue mouebi­
tur: quod notum eſt ex regulis Aristoteleis libro ſeptimo Phy
ſicorum.
Sed hæc omnia ſunt falſa, & abſurda. Ergo dicen­
dum ſanè eſt non dari corpus, quod ſine grauitate, aut leuita­
te recto motu moueatur: ſed quæcumque ſint illa, quæ recto
motu mouentur corpora, omnia, aut grauia, aut leuia eſſe con
cedendum.
Veterrimos, qui ante Ariſtotelem fuere Philoſo­
phos de motu, & quiete non rectè ſenſiſſe.
Caput XVI.
HINC facilè intelligere licet veterrimos, qui ante Ari
ſtotelem vixere Philoſophos, in hac re maximè hallu­
cinatos fuiſſe, vt Heraclitus, qui omnia perenni, inceſ­
ſanti, indeflexoque labore agitari, numquam autem quieſcere
non eſt veritus affirmare: cum ab Ariſtotele non minus per
quietis, quam per motus principium ab initio libri ſecundi Phy­
ſicorum natura definiendo manifeſtetur, & ea quæ ad locum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index