Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1tur, ſiue ex lucidâ ſpecie (quam ab omni pe­
numbrâ ægrè ſecernas) ſiuè ex eclipſibus in­
ferantur.
Quod ſi aſſumpta Lunæ parallaxis
à vero aliquantulum abſit, vel quia à radio­
rum refractione turbetur, vel quia motuum
periodi non ſatis accuratè ad calculos reuo­
centur, interuallorum pariter, quæ inde col­
liguntur, veritas nutat.
Ad hæc fides adhi­
benda eſt antiquis ſpatium, quod meridianis
vmbris caret, dimetientibus, atque ſtadijs
300 definientibus; quæ tamen ad notas no­
bis menſuras vt reuocemus, certioribus ad­
huc argumentis indigemus.
Illud tameņ
hìc minimè diſsimulandum videtur, quod
eruditis non paucis placere video: non eam
ſcilicet ſtadij menſuram, quam ex Græco
Heronis ſcholiaſte aſſumpſiſti, adhibendam

eſſe, ſed eam potiùs, quæ ex ipſius Heronis
Mechanici Iſagoge colligitur dicentis, Diau­
lon habet Stadia duo, Plethra duodecim, Ace­
nas centum viginti, Cubitos octingentos, Pe­
des Alexandrinos Philetæreos mille ducentos,
Italicos autem pedes mille quadringentos qua­
draginta.
Quare Stadium non Romanis pe­
dibus 600 conſtat, ſed Alexandrinis 600, hoc
eſt Italicis, pedibus 720, ſeu paſſibus 144.
Neque enim coniecturâ ſatis probabili caret
Eratoſthenem Alexandrinæ Bibliothecæ præ­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index