Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
41
41 (29)
42
42 (30)
43
43 (31)
44
44 (32)
45
45 (33)
46
46 (34)
47
47 (35)
48
48 (36)
49
49 (37)
50
50 (38)
< >
page |< < (34) of 672 > >|
4634Diſſertatio Tertia. aquam & ignem continet, aqua non redditur grauior admiſtione
aquæ, ſed ignis, adeoque videtur ignis maiore grauitate prædi-
tus quàm aqua.
Verùm hoc ignis pondus diligentiùs, quàm præ-
ſens tempus ferat, erit examinandum:
illud vnum hìc obſeruandum
occurrit, quod ignis in corporibus miſtis, quæ flammam non con-
cipiunt, vt in ſalibus, ineſt vt fixus, in ijs verò, quæ in flammam
abeunt, &
exardeſcunt, ineſt vt volatilis, quemadmodum in
ſulphure.
Ex quo patet non vnicum eſſe Ignis genus; nam & Sales
alij Fixi, Volatiles alij deprehenduntur:
ſiuè demum hęc agili-
tas ipſis Salibus per ſe conueniat, ſiuè ex Spirituum admi-
ſtione.
*DISSERTATIO TERTIA.*
*De Ignis Loco.*
MAuroc. Compoſitorum corporum, quæ Naturæ efficientiâ
ſubſiſtunt, non autem fortuito errantium particularum
concurſu coaleſcunt, initia ea ſunt, quæ, vt è Græco vertimus, Ele-
menta communiter dicuntur:
inter hęc Ignem numerandum eſſe
vtique non diffitemur, quicunque aliquid ſaltem caloris illis ineſſe
concedimns;
concedere autem cogimur, vbi frigus maximum non
deprehenditur.
Huius igitur, quatenus permiſtè cum reliquis ele-
mentis implicati, non alius profecto eſt locus, quàm qui compo-
ſitæ moli congruit.
Verùm, ſi quemadmodum ſenſibus ſubiectam
habemus tellurem, maria, &
aërem, ita congeſtam in vnum locum
non modicam ignium vim animo concipiamus, quem illi locum
tribuendum eſſe cenſetis?
Non hìc ignem ſyncerum, & prorſus
impermiſtum, requiro;
ſed ſatis mihi fuerit, ſi ille communi
cœterorum huiuſce vniuerſitatis elementorum conditione vtatur;
nam & terra aquæ particulas, atque aëris, intra poros admittit;
&
aquam terrenis puluiſculis inſici ſubſidentes demum fęces do-
cent;
& admiſtos aëri attenuatos aquarum halitus indicant ne-
bulæ, ros, nubes, imò &
vagantia per aërem terrena corpuſcula ad-
miſſus per foramen in obſcurum conclaue ſolaris radius prodit.

Non alium modum Igni ſtatuo.
Quiſquis igitur ille fuerit, ſi-
uè purus omnino, ſiuè permiſtus, quiſnam eſt debitus igni
locus?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index