Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
præterea quia vniuerſum corpus BC, eiuſque portio
B ſunt ſimilia, & eiuſdem grauitatis ſpecificæ, & ſo­
lummodò moles inæquales habent,
157[Figure 157]
ſcilicèt eorum abſoluta pondera in­
æqualia ſunt, igitur ablatis om­
nibus impedimentis, ſcilicèt iņ

vacuo, eadem velocitate deſcen­
det integrum corpus BC atque eius
portio B: oſtenſa autem priùs fuere
duo corpora A, & B in vacuo æquè velocia, igitur cor­
pus BC, atque A, erunt quoque in vacuo æquè velo­
cia, quod erat demonſtrandum.
Pro. 211.
Cap. 10. de
æquitempo­
ranea natu­
rali veloci­
tate grauium.
Pro. 209. &
210.
Ex hiſce propoſitionibus deducitur, quod omnią
corpora grauia, quomodocumque inter ſe differant
pondere, magnitudine, & figura, apta nata ſunt ex
ſui natura deorsùm deſcendere pari velocitate, & hoc
procùl dnbio contingeret, quando nil prorsùs à me­
dio fluido impedirentur, quod ſolummodò verifica­
ri poſſetin ſpatio prorsùs inani, vbi ſi feſtuca, vel
pluma, & ingens maſſa ferrea ab eodem termino de­
ſcenſum inchoarent, ſemper pari paſſu, & æquabili
motu excurrerent, neque aliquando ferrum feſtucam
anticiparet.
Propoſitio profectò admirabilis, quæ
paradoxum cenſeri potuerat cùm primùm à Galileo
coniecturalibus tantummodò rationibus prolata fuit,
quæ modò cum euidentia geometrica demonſtratą
fuerit, nullam anſam dubitandi relinquit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index