Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1tur orthogonium POB; denique aſſumatur OR 1/4 totius OB, R erit
centrum percuſſionis trianguli ACB per Th. 11.
Corollarium.
Hinc colligo quid dicendum ſit de rectangulo ita rotato, vt diagona­
lis cadat perpendiculariter in axem, circa quem rotatur;
ſit enim re­
ctangulum CF, cuius diagonalis AIA, axis circa quem voluitur BR, in­
ueniantur centra percuſſionis vtriuſque trianguli ſeorſim AFH, ACH,
rotati circa axem BR per Th. 16. connectantur rectâ, in hac erit cen­
trum percuſſionis totius rectanguli;
cù diſtantiæ à centro communi
ſint vt pyramides permutando per p.7. vt conſtat ex dictis; ex quibus
etiam ſatis intelligetur quid de alijs planis, tùm regularibus, tùm irre­
gularibus dicendum ſit, cù ſcilicet poſſint in triangula diuidi.
Theorema 17.
Si voluatur triangulare planum parallelum circulo, in quo voluitur, deter­
minari poteſt eius centrum percuſſionis;
ſit enim triangulum AFH, quod
ita voluatur, vt extremitas H deſcribat arcum HS, & F arcum FR;
certè
F mouetur velociùs quàm H iuxta rationem AF ad AH;
ſit ergo FM æ­
qualis FA, & HN æqualis HA;
ducatur MN, erigatur Trapezus FN,
donec incubet plano AFH, & cenſeantur ductæ ab A rectæ ad puncta
MN erecta;
habebitur pyramis; ſit autem centrum grauitatis L, Trapezij
FN, ſitque LG perpendicularis in FH, ducatur AG, aſſumaturque DG
1/4 AG;
haud dubiè D eſt centrum grauitatis huius; ſit linea directionis
DC;
quippe punctum D mouetur per Tangentem: quod etiam de alijs
punctis dictum eſto;
eſt enim hæc ratio motus circularis; igitur maximus
ictus erit in C per p.
8. igitur C eſt centrum percuſſionis.
Corollarium 1.
Collige perinde ſe habere motum puncti F, atque ſi ipſi incumberet
linea FM, & puncto H, HN.
Corollarium 2.
Præterea centrum percuſſionis aliquando eſſe extra rectam AH, cum
ſcilicet angulus circa, quem voluitur eſt minùs acutus, ſit enim trian­
gulum AGL quod voluatur circa A, ſitque centrum grauitatis Trapezij
E, de quo ſuprà;
ducantur EC, AC, ſit CB 1/4 AC, ducatur linea dire­
ctionis BI; vides I eſſe extra AL.
Corollarium 3.
Præterea oſtendi poſſe longè faciliùs totam rem iſtam; ſit enim tri­
angulum ABD;
ducatur HBG æqualis BA, perpendicularis in BD;
diuidatur AD bifariam æqualiter in L;
aſſumatur DE æqualis DL,
rùm ducantur HL, GE;
inueniatur centrum grauitatis C, Trapezij H
LEG;
ducatur AC, cuius KC ſit 1/4 ducatur KD perpendicularis in
AC, punctum D eſt centrum percuſſionis;
quippe ſi vertatur Trapezus
HE, circa axem BD, donec AD cadat in illum perpendiculariter, ſit-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index