Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (57) of 760 > >|
46357LIBER II. déinde ignis principium extinctũ fuiſſe, cenſendũ eſt: terrã
uerò, per quam trãſmißi colantur, cineris, &
calcis naturã
adhuc retinere.
Sunt etiam pleriſq; in locis tam fontes,
quàm amnium fluẽta, quæ uaria ſaporũ genera præferunt:
quorum omniũ cauſam eſſe igneã uirtutem, ſiue facultatẽ,
quæ in eis eſt, aut innaſcitur, ſtatuendum eſt.
Nã terra dum
ignẽ ſentit, quòd plus minus id pati ſoleat, uarias ſaporum,
colorumq́;
formas cõtrahit: quippe quæ aluminis, calcis, et
cæterorũ id genus uirtutibus plena reddatur:
per quæ dum
tranſmittitur aqua, quæ dulcis eſt, permutari ſolet.
Et quæ-
dam aceſcit, quo modo in Sicilia agro Sicanico euenire ui-
demus.
Inibi enim oxalme (quã acidã muriã interpretor) gi
gnitur, qua ut aceto in ꝗbuſdã epularũ generibus uti ſolẽt.

Eſt autem &
circa Lyncon, fons quidam, cuius aqua acidæ
eſt.
Circa Scythiam alius, qui amaras euomit aquas, quæ
uniuerſum amnem, in quem incidunt, amarũ reddunt.
Ho-
rum differentiæ, hinc apertæ ſunt.
Sed qui ſapores, ex qui-
bus tẽperaturis exultent, ſeorſum per ſe alio loco dictum
eſt.
Igitur de aquis, & mari, quas ob cauſas aßiduè ſemper
ſint, quænam ſit eorum natura, qua ratione, ac uia permu-
tentur, tum etiam de plurimis affectibus, quos committere,
aut pati per naturam ipſis accidit, propè diximus.
Ventorum cauſæ, ac generatio.
CAP. IIII.
11Hîc ventorum
cauſas, ecrũq́;
generationem
Āriſto. declà-
rat.
_DE_ uentis autem initio, quod iam prius diximus, ſum-
pto, dicamus.
Duæ enim ſunt noſtra quidẽ ſenten-
tia halitus ſpecies:
alter humidus eſt, alter ſiccus. Ille ua-
por nuncupatur:
hic, in totũ nomine caret: particulari ta-
men utentes, uniuerſaliter eum ueluti fumũ uocemus ne-
ceſſe eſt.
Cæterùm nec humidũ ſine arido, nec aridum ſine
humido eſſe poteſt:
uerùm hæc omnia ita ſecundum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index