Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
illo tempore mouetur duplo vehementiori gradu ve­
locitatis, quàm ſubſequens laminula deſcendit; ſed
ab initio prædictæ duæ laminulæ contiguæ inter ſę
erant, igitur in ſecundo tempore diuelli, ac ſeparari
ab inuicem deberent; quod cum non contingat, pro­
cùl dubio ad erit aliqua cauſa, à qua colligatæ reti­
nentur; & hæc profectò erit gluten, & viſcoſitas illa
exigua ſuperiùs declarata, qua partes eiuſdem fluidi
adinuicem adhærent, & vinciuntur.
Cum verò præ­
dictæ partes aquæ effluxæ à fiſtula inæqualibus velo­
citatibus moueantur, & nihilominùs non poſſint ab
inuicem diuelli, ſepararique, ſequitur illa attenua­
tio, & gracilitas, quæ in aqua poſt egreſſum fiſtulæ
obſeruatur, & propterea prædicta aqua magis, &
magis acuminatur, gracileſcitque.
Sed hìc iam reddi
debet ratio, quare in progreſſu prædicta aqua fluens,
poſtquam ad aliquam exiguam gracilitatem redacta
eſt, poſtea diſrumpitur in plures partes, & guttulas;
& hic dicendum eſt, quod vis, & energia prædicti glu­
tinis cum fit exigua non poteſt tandem reſiſtere ve­
hementiæ velocitatis continuò auctæ in ipſo aquæ
deſcenſu, & hæc proindè poterit diſrumpere vnio­
nem illam aquæ, qua priùs ferebatur, eo in loco v­
bi glutem ab aliqua cauſa externa debilitatum fue­
rit, aut curſus velocitas variatur, retardaturque ab
externo impedimento.
Cap. 11. gra­
uia in fluido
velocitati­
bus inæqua­
libus ferri
debere.
Quia verò ad rem noſtram nil confert motus aquę
fluentis in aere extra fiſtulam, propterea relicta hac
digreſſione, reliqua ſymptomata aquæ fluentis in fi­
ſtulis declarari debent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index