Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
461 33
462 34
463 35
464 36
465 37
466 38
467 39
468 40
469 41
470 42
471 43
472 44
473 45
474 46
475 47
476 48
477 49
478 50
479 51
480 52
481 53
482 54
483 55
484 56
485 57
486 58
487 59
488 60
489 61
490 62
< >
page |< < (38) of 672 > >|
46638Diſſertatio Prima. flectet, & quidem, ob impetum in deſcenſu conceptum, ali-
quantò ampliùs, quàm ipſa gravitas ferat;
ideóque elater mul-
tâ vi ſe reſtituens menſam iterum non nihil elevabit:
quo in mo-
tu utique vaſa nutantia in hanc &
in illam partem toties incli-
narentur, quoties menſæ extremitas ab elatere elevaretur;
&
quidem majore motu agitarentur vaſa, quò propiora eſſent ex-
tremitati elevatæ;
imò quæ altiora eſſent, faciliùs etia mdetur-
barentur.
Placuiſſet ſimilitudo, quæ plura terræmotuum phę-
nomena ſatis dilucidè explicaret;
niſi omnem fidem ſuperaret
tàm ampla planities à reliquis telluris circumjacentis partibus
avulſa, quæ à rareſcente ſpiritu ſecundùm alteram extremita-
tem elevaretur.
Ut igitur majorum terræ motuum cauſam pro-
babiliorem inquirerem, illud cum Ariſtotele lib.
2. Meteor.
ſumma 3. cap. 2. ſtatuendum duxi, quòd corpus tantos motus
efficiens neceſſe eſt ad plurimum natum ire, &
vebementiſſimum ma-
ximè tale eſſe.
Vebementiſſimum igitur eſt ex neceſſitate, quod citiſſimè
fertur.
Ad plurimim autem natum eſt pertranſire, quod per omne ire
maximè poteſt:
tale autem eſt, quod ſubtiliſſimum. Cum autem ignea
celeritas ſubitâ exarſione ſe explicans, ejúsque tenuitas facilli-
mè corpora permeans, nihil habeant, à quo ſuperentur;
ac-
cenſioni in terræ viſceribus factæ tribuenda videtur potiſſima
terręmotuum origo.
Ideò ferè aſſimilem ſpongie raritatem in
terrâ admittens, cavernarum amplitudinem reijcio (quod qui-
dem ad rem pręſentem attinet) ſiquidem quò ampliores ſunt
cavernę, eò plus aëris continent, eumque proptereà, diſtributâ
in plures partes violentiâ, minùs comprimit eadem ignei ſpiri-
rûs expanſio, cui, ſi in parvo, &
anguſto loco concludatur,
quęrendum eſt ſpatium, in quo ſe explicet;
adeò ut ob caver-
narum amplitudinem cenſenda ſit regio minùs obnoxia terrę-
motibus;
modò cęteroqui paria paribus reſpondeant. Sic in mi-
litaribus cuniculis, ſi cella (Furnum vocant) amplior ſit, quàm
pro ratione nitrati pulveris, languidè concutitur hoſtile pro-
pugnaculum.
Hìnc terręmotus, in quibus ex ipsâ, ut ajunt,
partium conſenſione loca aliqua concutiuntur, &
nullus uſ-
quam contingit hiatus, hac ego ratione fieri opinarer.
Accendi-
tur ſubterranea aſpiratio copioſa nitro-ſulphurea, quę ſubito
impetu vehementer rareſcens ſpatia ſibi querit incumbentem
terrę partem attollendo:
hęc licet turgeat, non tamen à cęteris
partibus divulſa, mox detumeſcit, &
ſuo pondere recidens
compreſſum ſpiritum exprimít in circumſtantes telluris mea-
tus, ubi deprehenſa materia nitro-ſulphurea ipſa quoque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index