Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
< >
page |< < (39) of 672 > >|
46739De Montibus Flammiferis. concipit, aërémque reliquos meatus implentem & impellens
ex agitat, &
rarum facit, atque conſimili pulſu terram impo-
ſitam elevat;
quæ pariter inſitæ gravitati obſecundans deſidit.
Quòd ſi compreſſus ſpiritus non alios in meatus exprimatur, ne-
que ita latè diffundatur, ut non egeat novo ſpatio, vires reſu-
mit, iterúmque rareſcit, &
reciprocatur toties motus, donec
uſque eò diſſipata fuerit aſpiratio, ut acciſæ vires nequeant ad-
versùs incumbentem molem intumeſcere.
Dand. Eſt igitur (ſi ſatis tuam mentem aſſequor) eo in loco
quaſi fons &
origo terræmotûs, ubi primùm aſpirationis nitro-
ſulphureæ fit accenſio;
quæ non valens erumpere velut igneus
torrens devolvitur in latera, aërem ſimul incluſum multo im-
petu pellens, ac vi caloris rarum faciens;
& ſi quas alias in a ſpi-
rationes ſimiliter nitro-ſulphureas incidat, illas accendens, mo-
túmque propagans tantâ celeritate, ut, licèt motus ſuccedat
motui, tota regio eodem planè momento concuti videatur.
Ex
hoc autem obliquo fluxu in latus, inflatione ſubinde per viſcera
ſerpente, conſtat ea, quæ telluri inſi ſtunt, inclinari, mox re-
ſtitui reſidente ſpiritûs tumore, atque reciprocato motu, non
citrà ruinæ periculum, ſi ex halatio maximè turgida ſubitò com-
preſſa valdè detumeſcat, &
excelſæ fuerint turres, aut alta pa-
latia:
dum enim nutant, & ſuprema pars ultrà perpendiculum
in fundamenta cadens inclinata, cum redit, concepto impetu
celeriter movetur, faciliùs diſſolvitur ſaxorum compages, quo
periculo vacant humiliores ædiculæ, quarum faſtigium exiguo
ſuo motu parùm ſuperat motum inferiorum partium.
Unum
eſt, quod fortaſſe dubitationem aliquam inijciat, videlicet cum
Tremore circumjacentium partium conjungi ſemper Pulſum
loci, ubi eſt terræmotûs origo, cum tamen hunc rarò contin-
gere affirmet A riſtoteles lib.
2. Meteor. ſumm 3. cap. 2. ſub finem.
Quando fuerit, inquit, multus ſpiritus, movet terram, ut Tremor,
ad latus quidem;
fit autem rarò, ſecundùm aliqua loca, velut Pulſus
ſurſum deſubter;
quapropter & rariùs quaſſat boc modo; non enim
facile ſic multum convenire principium;
ad longit udinem enim multipli-
catior, quàmea, quæ à profundo ſecretior.
Video quidem te ſcru-
pulum hunc pręvertiſſe, ſtatuendo exhalationem non valentem
erumpere, cum Ariſtoteles addat, Ubicunque autem factus fuerit
talis terræmotus, egreditur multitudo lapidum:
boc enim modo facto
terræmotu, quæ circà Sipylon, everſa ſunt, &
campus vocatus Pble-
græus, &
quæ circa Liguſticam regionem. Attamen Pulſui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index