Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 26.
Poteſt determinari centrum percuſſionis parallelipedi; ſit enim paralle­
lipedum MF quod voluatur circa MK;
ſit rectangulum LE ſecans bifa­
riam æqualiter parallelipedum;
centrum percuſſionis erit in plano re­
ctanguli LE;
ducatur LE, diagonalis; inueniatur centrum percuſſionis
rectanguli LE, per Th.23. ſitque N, v.g. ducatur NO, dico O eſſe cen­
trum percuſſionis quæſitum, ſcilicet exterius, vt patet ex dictis;
poteſt
etiam determinari, ſi voluatur circa AC, vel circa PR, nam perinde
ſe habet prædictum parallelipedum, atque ipſum rectangulum; hoc verò
atque ipſum triangulum, in quo nulla prorſus eſt difficultas.
Poteſt etiam determinari centrum percuſſionis cunei, id eſt ſemipa­
rallelipedi, ſiue circa MK, ſine circa IG voluatur; quæ omnia pa­
tent ex dictis.
Theorema 27.
Determinari poteſt centrum percuſſionis ſolidi ABDE, ſi voluatur circa
axem IDH;
nam motus puncti C eſt ad motum puncti E, vt DC ad
DE, vel vt BN æqualis DC ad LK æqualem ED;
mouentur enim AC
B æquali motu;
itaque perinde ſe habet prædictum ſolidum in ordine
ad percuſſionem, atque ſi eſſet ſolidum BMKLD;
id eſt duplex pyra­
mis, ſcilicet DNMKL, & DMNBA, quarum centra grauitatis ſint
PQ, & commune vtriuſque ſit R iuxtam modum ſuprà poſitum;
duca­
tur SR perpendicularis in RD: dico S eſſe centrum percuſſionis exte­
rius quæſitum, quod eodem modo probatur, quo ſuprà.
Corollarium.
Primò colligo inde, vbi ſit centrum percuſſionis cylindri, ſiue volua­
tur circa Tangentem baſis, ſiue circa diametrum eiuſdem; nam idem de
cylindro dicendum eſt, quod de parallelipedo dictum eſt Th.26.
Secundò colligo, centrum percuſſionis coni; quippe vt ſe habet pyra­
mis ad priſma, ita ſe habet conus ad cylindrum.
Tertiò, colligo centrum percuſſionis Pyramidis quando voluitur cir­
ca latus baſis per Th.27.
Quartò, colligo centrum percuſſionis cylindri; cum voluitur circa
Tangentem parallelum axi per Th.22.
Quintò, colligo centrum grauitatis priſmatis, ſiue voluatur circa la­
tus baſis;
tunc enim idem prorſus dicendum eſt, quod de parallelipedo;
ſiue circa lineam parallelam axi; tunc enim centrum percuſſionis co­
gnoſcitur ex centro percuſſionis baſis cognito, ſi voluatur in circulo ſuo
plano parallelo per Cor. Th.22.
Sextò denique, colligo centrum percuſſionis cuiuſlibet alterius
ſolidi, planis rectilineis contenti, quod ſcilicet in pyramides diui­
di poteſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index