Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Ollæ A. Tripus B. Cochlear altum C.
212[Figure 212]
Eos autem, qui ſalem ardentibus lignis, aquas ſalſas infundendo confici­
unt, foſſas, in quibus collocent ligna, facere oportet: quas conuenit eſſe lon­
gas pedes duodecim, latas ſeptem, altas duos & dimidium, ne aquæ infuſæ
effluant: undique lapidibus ſalſis, quamprimum haberi poſſunt, conſtructas,
ut nec aquas ſorbeant, neque terra ex earum fronte, tergo, lateribus decidat:
ſed, quoniam carbones unà cum liquore ſalſo mutantur in ſalem, Hiſpani, ut
Plinius ſcribit, etiam lignum referre arbitrantur.
Quercus optima, ut quæ per
ſe cinere ſyncero uim ſalis reddat: alibi corylus laudatur.
Attamen ſal, qui­
cunque ligno confit, non multum probatur, quod niger ſit & parum ſynce­
rus: quo circa iſta ſalis conficiendi ratio à Germanis & Hiſpanis repudiata.
Foſſa A. Vas in quod ſalſa deriuatur B. Cochlear C.
Situla ad perticam, in ea incluſam, affixa D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index