Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 524 > >|
1Agatur recta ABC,cujus partes AB, BCrectis QA& QB,
QB
& QCinterjectæ, ſint ad invicem ut tempora inter obſer­
vationes
tres primas.
Producatur ACad G,ut ſit AGad AB
ut
tempus inter obſervationem primam & ultimam, ad tempus
inter
obſervationem primam & ſecundam, & jungatur QG.Et
ſi
Cometa moveretur uniformiter in linea recta, atque Terra vel
quieſceret
, vel etiam in linea recta, uniformi cum motu, progre­
deretur
; foret angulus r QGlongitudo Cometæ tempore Ob­
ſervationis
ultimæ.
Angulus igitur FQG,qui longitudinum dif­
ferentia
eſt, oritur ab inæqualitate motuum Cometæ ac Terræ.

Hic
autem angulus, ſi Terra & Cometa in contrarias partes mo­
ventur
, additur angulo rQG,& ſic motum apparentem Co­
metæ
velociorem reddit: Sin Cometa pergit in eaſdem partes
cum
Terra, eidem ſubducitur, motumque Cometæ vel tardiorem
reddit
, vel forte retrogradum; uti modo expoſui.
Oritur igitur
hic
angulus præcipue ex motu Terræ, & idcirco pro parallaxi Co­
metæ
merito habendus eſt, neglecto videlicet ejus incremento vel
decremento
nonnullo, quod a Cometæ motu inæquabili in Orbe
proprio
oriri poſſit.
Diſtantia vero Cometæ ex hac parallaxi ſic
colligitur
.
Deſignet SSolem, acTOrbem magnum, alocum
Terræ
in obſervatione prima, clocum
226[Figure 226]
Terræ
in obſervatione tertia, Tlocum
Terræ
in obſervatione ultima, & Trli­
neam
rectam verſus principium Arietis
ductam
.
Sumatur angulus rTVæqua­
lis
angulo rQF,hoc eſt, æqualis lon­
gitudini
Cometæ ubi Terra verſatur in
T.Jungatur ac,& producatur ea ad g,
ut
ſit agad acut AGad AC,&
erit
glocus quem Terra tempore obſer­
vationis
ultimæ, motu in recta acuNI­
formiter
continuato, attingeret.
Ideo­
que
ſi ducatur g ripſi Trparallela,
& capiatur angulus rgVangulo rQG
æqualis
, erit hic angulus rgVæqualis
longitudini
Cometæ e loco gſpectati;
& angulus TVgparallaxis erit, quæ oritur a tranſlatione Terræ
de
loco gin locum T: ac proinde Vlocus erit Cometæ in plano
Eclipticæ
.
Hic autem locus VOrbe Jovis inferior eſſe ſolet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index