Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 524 > >|
1
Confirmatur etiam propinquitas Cometarum ex luce capitum.
Nam
corporis cœleſtis a Sole illuſtrati & in regiones longinquas
abeuntis
, diminuitur ſplendor in quadruplicata ratione diſtantiæ:
in
duplicata ratione videlicet ob auctam corporis diſtantiam a
Sole
, & in alia duplicata ratione ob diminutam diametrum appa­
rentem
.
Unde ſi detur & lucis quantitas & apparens diameter
Cometæ
, dabitur diſtantia, dicendo quod diſtantia ſit ad diſtan­
tiam
Planetæ, in ratione diametri ad diametrum directe & ratione
ſubduplicata
lucis ad lucem inverſe.
Sic minima capillitii Co­
metæ
anni 1682 diameter, per Tubum opticum ſexdecim pedum
a
Flamſtedioobſervata & Micrometro menſurata, æquabat 2′. 0″.
Nucleus
autem ſeu ſtella in medio capitis vix decimam partem la­
titudinis
hujus occupabat, adeoque lata erat tantum 11″ vel 12″.

Luce
vero & claritate capitis ſuperabat caput Cometæ anni 1680,
ſtellaſque
primæ vel ſecundæ magnitudinis æmulabatur.
Ponamus
Saturnum
cum annulo ſuo quaſi quadruplo lucidiorem fuiſſe: &
quoniam
lux annuli propemodum æquabat lucem globi inter­
medii
, & diameter apparens globi ſit quaſi 21″, adeoque lux
globi
& annuli conjunctim æquaret lucem globi, cujus diameter
eſſet
30″: erit diſtantia Cometæ ad diſtantiam Saturni ut 1 ad 4
inverſe
, & 12″ ad 30″ directe, id eſt, ut 24 ad 30 ſeu 4 ad 5.
Rurſus
Cometa anni 1665 menſe Aprili,ut author eſt Hevelius,
claritate
ſua pene Fixas omnes ſuperabat, quinetiam ipſum Satur­
num
, ratione coloris videlicet longe vividioris.
Quippe lucidior
erat
hic Cometa altero illo, qui in fine anni præcedentis apparu­
erat
& cum ſtellis primæ magnitudinis conferebatur.
Latitudo
capillitii
erat quaſi 6′, at nucleus cum Planetis ope Tubi optici
collatus
, plane minor erat Jove, & nunc minor corpore interme-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index