Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Rectè, illud ſaltem commodi ex hac tua hypotheſi acci­
dit, quod primi orbis incolæ diem primum integrum habuerunt, Sol
nempe in ortiuo horizontis illorum limbo conditus fuit; id eſt, in ſemi­
circulo ortiuo magni Meridiani; & verò æquum fuit, vt Sol, qui pro­
pter hominem creatus eſt, noſtro huic primum hemiſphærio, in quo &
primus homo conditus, præfulgeret: ſed fortè nobilem coronam diutius
quam par eſſet detinemus; tuam illam, quam contra noſtram hypothe­
ſim adornaſti, diſputationem, in proximum congreſſum remittimus.
Antim. Sit, vt voles, adero craſtina die, niſi tibi fortè grave ſit; multi
etiam ex nobiliſſimis auditoribus futurum congreſſum ſua præſentia ho­
neſtabunt.
12[Figure 12]
DIALOGVS SECVNDVS.
In quo valida contra Copernici hypotheſim
argumenta proponuntur.
DVBIVM mihi non eſt, hanc diſputationem ineunti, quin
pleriſque fortè iam actum agere videar, CARDINALIS
EMINENTISSIMS, quotus enim quiſque invenitur, vel Philo­
ſophorum in tractatione de Corpore Cœleſti; vel Theologo­
rum in Opere ſex dierum enucleando;; vel ſacri Textus Interpretum, in
eorum locorum expoſitione, in quibus Terra ſtare, Sol & Aſtra
paſſim moveri dicuntur; vel denique Aſtronomorum, in mundi ſyſtema­
te definiendo, qui hanc partam non adornet, ſuam falcem in hanc meſ­
ſem non mittat, ac de miſero Copernico novos triumphos agere nolit.
Scribimus indocti, doctique poëmata: quanquam, vt ingenuè dicam,
maxima illorum argumentorum pars, quibus nonnulli præfatam Coper­
nici opinionem petierunt, non parum laudis & plauſus eidem concilia­
vit; ita enim ab illius defenſoribus rejecta fuere, vt ſolutionis, ſeu re­
ſponſionis facilitas quaſi ad inſtar novæ demonſtrationis novum ſplendo­
re in eidem ſententia conciliârit, illud ſanè commune eſt præliis etiam li­
terariis, vt quiſquis hoſtem malè aggreſſus eſt, & in caſſum adortus,
pro ſemivicto habentur; ne igitur eundem errorem admittam, illa dum­
taxat adducam, quæ ſi non fortè hoſtem omninò conficere, plurimùm
tamen labefactare videntur; tuum erit, Eminentiſſime, qui perſpica­
ciſſima ingenij acie vales, quam nihil quantumvis arduum, vel abſtru­
ſum effugiat, ſi non de integra victoria, de potioribus ſaltem partibus à
nobis in hac cauſa, vt benè ſpero, referendis, judicare, necnon æquiſſi­
mam ferre ſententiam.
Sed initium diſſertationi demus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index