Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
Parmenides Meliſſus, ac Zeno peccatum longè grandius
peccauiſſe
auctor eſt Ariſtoteles libro primo, & octauo de Phy
ſico
auditu: quod omnia ſemper quieſcere, nihil vmquam mo­
ueri
mordicus tenuerint: quia omnia quieſcere, & eius cau­
ſam
requirere, prætermiſſo ſenſu, non tantum intellectus im­
becillitas
, ſed pestilens, lethaliſque mentis morbus ſit quidam:
ſunt
enim nonnulla certiora, illuſtrioraque quam vt rationem vllam
expoſtulent
: ea quæſunt ſuapte natura notiora, quam vt alicu
ius
vel etiam leuissime probationis indigeant, ſtatim non agno
ſcere
, ridiculum eſt; præſertim apud illos, qui non de vna qua
piam
re particulari, ſed de toto diſſentiant: nec Phyſica tan­
tum
, ſed omnes etiam ſcientias, facultates, actiones, & ar­
tes
funditus euertant: propterea quod omnes motum admit­
tant
, qui ab illis exploditur.
Scientiæ quidem, quæ vt libro ter
tio
de anima particula trigeſimaoctaua Aristoteles memi­
nit
, ad tripartitam rerum ſectionem tripartito ſecantur, quia
aliquæ
circa formas à materia minimè distractas verſantur,
vt
Phyſica: quæ eo quod natura ſit in eis motus principium,
ideo
mouentur ex primo libro de cælo particula quinta: non­
nullæ
in illis formis agnoſcendis exercentur, quæ à materia non
ſunt
auulſæ, ſine materia tamen conſiderantur, vt Mathema
ticæ
; quæ & ipſæ in eo corpore, quod per ſe mouetur, existunt,
tertiæ
vero formas omnes ſuo complexu continent, quæ ſunt ab
omni
materia prorſus immunes, vt ſunt mentes Diuinæ: quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index