Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (35) of 672 > >|
4735De ignis Loco.
Grad. Si Ciceronèm audiamus, *locus his etiam naturis, quæ*
*ſinè
animis ſunt, ſuus cuique eſt proprius;
vt terra infimum te-*
*neat
, banc inundet aqua, ſuperior aer, ignibus altiſſima ora red-*
*datur
.
* Cumque aſcendentem flammam omnes paſſim videamus,
ſi
quis igni ſummam leuitatem, adeoque ſupremum inter ele-
menta
locum, non concederet, à vulgari ſenſu longiſſimè rece-
deret
, &
paradoxorum ſectator videretur. Nam ſi terram aquâ
grauiorem
idcirco pronunciamus, quia glebam in aquâ dimiſſam
fundum
petere conſpicimus, aërem verò leuiorem, quia illum
vtri
incluſum, ſi per vim immerſus vter crebrâ punctione perfore-
tur
, erumpentem in bullas obſeruamus;
quidni & ignem aëre
leuiorem
dicamus, cuius motus à Naturâ inſtitutus (ſibi quippe
ſemper
ſimilis eſt) in flammâ ad ſuperiora contendit?
locum au-
tem
vnicuique debitum pro ratione grauitatis aut leuitatis aſſi-
gnandum
eſſe quis neget?
Leuiſſimo igitur igni ſupremus & ex-
timus
in elementorum ſphærâ locus tribuendus eſt.
Scio nullum
ibi
apparere ignis veſtigium, cum neque fulgeat ob ſummam ra-
ritatem
, neque pabulum proximum conflâgret (nam quod in
tertiâ
, quam vocant, aëris regione Meteorologicæ impreſſiones
accendantur
, mihi vim non facit) remotiſſima enim eſt ora il-
la
, &
noſtrum aſpectum fugit. Sed, ſicuti, ſi fluminum omnium
curſum
in vnam eandemque plagam dirigi videremus, licèt mare
prorſus
ignotum eſſet, aquas omnes vnum in locum conſluere, vbi
demum
conquieſcant, non citrà veri ſimilitudinem opinaremur;
ita pariter flammas omnes per aërem in cœlum ſubuolantes cùm
quotidie
aſpiciamus, non ineptè philoſophati ſibi videntur, qui
hinc
arguunt locum eſſe ſupra aërem, quò ignes confluant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index