Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604
page |< < of 283 > >|
1grauitatis trianguli ABC, erit aliud à puncto G: pun­
ctum igitur G, erit centrum grauitatis trianguli ABC.
Quod demonſtrandum erat.
Quod autem ex huius theorematis demonſtratione li­
quet centrum grauitatis trianguli eſse in ea recta linea,
quæ ab angulo ad bipartiti lateris ſectionem pertinet,
Archimedes per inſcriptionem figuræ ex parallelogram­
mis demonſtrauit, aliter autem per diuiſionem trianguli
in triangula nequaquam: qua enim ratione hoc ille tentat,
ea ex nono theoremate eiuſdem prioris libri de æquipon­
derantibus neceſsario pendet.
Cum igitur in illo ante ceden
ti ſit fallacia accipientis latenter ſpeciem trianguli; ſcale­
num ſcilicet pro genere triangulo, neque conſequens erit
demonſtratum.
Quod autem dico manifeſtum eſt: Datis
enim duobus triangulis ſimilibus, & in altero eorum dato
puncto, quod ſit trianguli centrum grauitatis, punctum in
altero triangulo modo ſimiliter poſitum ſit prædicto pun­
cto, nititur demonſtrare eſse alterius trianguli centrum
grauitatis: cum autem nondum conſtet centrum graui­
tatis trianguli eſse in recta, quæ ab angulo latus oppoſi­
tum bifariam ſecat, ſed ex nono theoremate ſit demonſtran
dum medio decimo, non poteſt illud accipi in nono theo­
remate, quod ad demonſtrationem eſset neceſsarium.
per­
mittitur igitur aduerſario ponere centrum grauitatis trian­
guli, vbicumque vult intra illius limites.
atqui cum datis
duobus triangulis iſoſceliis ſimilibus, & in altero eorum
dato puncto, quod non ſit in prædicta recta linea, poſsint
in altero duo puncta prædicto ſimiliter poſita inueniri, quo­
rum vnum duntaxat concedet aduerſarius eſse alterius
trianguli centrum grauitatis, non autem non ſimiliter po­
ſitum, ex quo abſurdum infertur partem anguli æqualem
eſse toti: quid quod datis duobus triangulis æquilateris, &
in altero eorum dato puncto, quod non ſit centrum trian-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index