Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 166 > >|
1πρώτων ἀθηναίων. id eſt: Erat enim Athenienſibus quin
queremis in Sunio.
Illi ita〈que〉 poſitis inſidijs, Theo­
rida nauem occuparunt, Athenienſium primori­
bus refertam.
Appianus in Mithridatico: Ὥστε καὶ τριή
ρει αύτοῖς ἀνδράσι ἀναδιησάμενοι, καὶ ἀκροστόλια πολλὰ καὶ σκύ
λαίς ἐς τὸν λιμέfα φέροντες ἐπανελθον.
πεντήρους δὲ σφῶν εἰλημμέ­
νης ὑπὸ τῶν πολεμίων, ἀγνοοῦντες ὁι ῥόδιοι ἐπὶ ξήτησιν αὐτῆς ἓξ
ταῖς μάλιστα ταχυναυτούσαις ἀνέπλεον.
id eſt: Itaque trire­
me cum ipſis hominibus, nauibus ſuis alligata,
multis nauium roſtris, nec paucis ſpolij sonuſti, ad
portum rediere.
Cum autem ipſorum quinque­
remis ab hoſtibus capta eſſet, eius ignari Rhodij,
ad conquirendam eam ſex maxime celeribus na­
uibus regreſſi ſunt.
Mirum eſt, quòd Aulus Hir­
tius, ſiue Opius in bello Alexandrino quinquere­
mem, pentiremem uocet, uocabulo ſemigræco ſe­
mí que Latino, dum ait: Capit ex eo prælio penti­
remem unam, triremes duas, dicrota octo, complu­
reś
que remiges Octauianos.
Sic enim legendum
cenſeo, non Dycrotas.
Idem in Aphricano bello:
Naues onerarias, quę longius à portu in ſalo ſtabant,
incendit: et pentiremes duas uacuas à defenſoribus,
nullo repugnante, cepit.
Marcus Tullius ubique
quinqueremes dicit, & optimi quique autores.
Pontem conſtratum, paludem〈qué〉 dixit idem Hir­
tius, derelictorum de bello Gallico: Turres crebras
excitari in altitudinem trium tabulatorum, ponti
bus traiectis conſtratis〈qué〉 coniungi, quorum fron­
tes uiminea loricula munirentur, ut hoſtis à dupli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index