Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1lib. de Cœlo & de generat. & corrupt.
At alium atque alium.] Hominum vtilitas tum ad eſſe tum
ad bene eſſe multa variáque multò aliter quam natura præferat, pe­
tit ſibi fieri, vt alimenta & copioſiora, & aliter apparata: quam terra,
aër, & mare ſponte ſua ſuppeditent: vt veſtitum, quem connexus
ſtaminis cum ſubtegmine faciens corpora tegendo, ipſa probe tuetur
& ornat: vt ædificia, quæ trabium, lapidumque præter naturam ad
ſuperiorem locum euectio & coagmentatio vtilia facit, ad defenſio­
nem contra cœli, aëris, externáſque quaſuis iniurias.
Quinetiam va­
rietas contra naturæ curſum expetitur in delectabilibus vt hydrauli­
cis, engebatis, merulis, & icunculis voces, cantus, geſtus hominum,
auium, aliorumque animalium imitantibus.
Quando igitur.] Omnia licet habeat homo ſui gratia nata: non
ita tamet habet, vt qualia naturaliter prodeunt, talibus cunctis com­
mode vti poßit.
Neceßitate igitur & commoditate vtendi rebus à
natura oblatis preſſus, conuertit ad ſuos vſus & accommodat: ſed con­
uerſio iſta, cum ſit deductio ad aliud, quam quò vergit natura, habet
in ijs naturale principium renitens: hic renixus parit difficultatem
conuerſionis: hæc difficultas huc illuc animum hominis cogitando,
quærendóque, quomodo difficultas iſta ſuperetur, diſtrahit, facitque,
vt mente diu verſet, quid & quomodo agendum, exempli gratia.
vt
onus ſubleuet, altè ipſe conſcendat, vehementer quatiat, longè iacu­
letur, & ea demum faciat, velit nolit natura, quæ vtilitati homi­
num ſeruiant.
Hæc cura ſolicitudóque vrget imaginationem, vt lu­
men à mente mutuantem & à rationibus mathematicis, nec quodam
ſucceßionis ordine defatigari rationem & quieſcere ſinit, priuſquam
quod quæritur, inuentum ſit.
Illud inuentum, modúſve inueniendi
generalis eſt.
hîc particulariter ad machinam inſtrumentáque refertur,
quibus onerum motiones fiant opportunæ, per motiones intellige, quæ
fiunt à loco ad locum, vt impulſiones, tractiones, volutationes, ve­
ctiones, & in locis altis, medijs, imis pro vſu & decoro repoſitiones:
per onera, quicquid aliò quam quò naturaliter vergit, impellitur, vt
aërem, cum deorſum deſcendere cogitur, vt aquam, vt terram cum
ſurſum aſcendere, & eiuſmodi, quæ vulgus cum admiratione ſuſpi­
cit, & niſi fierent, nulla res noſtra non eſſet impedita Atque ſic ra­
tio hominis neceſsitate vſus, & vtilitatis ſuæ preſſa, efficiens cauſa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index