Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 403 > >|
1præſertim cum videamus peſtem quæ ephip­
piis aut tabulæ hæſerit, hominem occidere,
qui alteri eorum inſederit.
Quædam igitur
vmbra ſola, vt oleander & taxus: quædam
venenum extinctum olim ſuſcitant, vt virgę
corni, aut ſanguinariæ, quæ cùm in manu ca­
leſcunt, rabiem in morſis à cane atque liberatis
periculo reuocant.
Sanguinariæ quoque virgis
cæſi, tum etiam iumenta, magno incommodo
affici creduntur.
Feruntur & ſerpentes quidam
occidere, etiam medio contactu haſtæ, vt
Matthiolus refert.
Alius cum ſuxiſſet vulnus
à ſerpente diuiſo illatum, ſtatim expirauit.
Alij odore ſolo intereunt, vt qui Senis pu­
plicè à riuali odore ſolo oblato occidit.
Mira
hæc videntur potius quam ſint, ſeu ad huma­
nam quis reſpiciat imbecillitatem, ſeu ad in­
genij malefici induſtriam, ſeu ad rerum ip­
ſarum vim, aut ad modi ſubtilitatem.
Cúm­
que hoc ſit præſentis negotij propoſitum, in
tribus admirabilioribus exemplis illud nunc
explicemus.
Occîdunt quædam (vt diximus)
deuorata ſtatim, alia ſolo contactu, alia olfa­
ctu: quid mirabilius ſit ex his, incertum eſt:
ſed audi cauſam horum, & perdiſces.
Si ignis
ſcintilla cor introëat, nonne credis ſtatim
hominem interiturum?
At venenum fiet acu­
tius igne, vt declarabimus, dum de aquis acer­
rimis ſermonem habebimus.
Tale autem po­
tentia, dum in corpore eſt tale actu fit: occi­
dit ergo, inquam, & erit minus decima grani
triticei parte: nam ſcintilla ignis, & pondere,
& magnitudine, & ſubſtantia minor eſt eius
grani parte decima.
En vides rem admodum
miram, quam breui euadat non obſcura, vel
dubia, quòd olfactu ſolo interimit in cerebri
penetralia vapor receptus?
cum ſine repagulo
ſit cerebrum, trahátque aërem vt cor, illicò ſpi­
ritum in cerebri ventriculis contentum peri­
mit atque deſtruit.
Neceſſe eſt autem tale ve­
nenum acutum eſſe.
Memini me quorundam
olfactu adeò perterritum, vt pœniteret odo­
raſſe, aberántque tamen plurimum talia à na­
tura veneni.
Contingit hoc in omnib. quæ
ignis deſtillatione colliguntur, ſi iam ſpontè
calida fuerint.
Quæ verò putrida, periculo non
vacant.
Oſtenſum eſt enim, quæ putrida ſint
naturæ noſtræ aduerſari: quæ verò deſtillan­
tur, participem habere vim tum ignis, tum
ſubſtantiæ, & caloris qui in re quę deſtillatur
viget.
Quid mirum eſt igitur, hominem ſolo
olfactu repentè occidi?
Eſt tactus etiam expe­
rimentum, atque non tactus, ſed contactus per
haſtam, atque hoc, vt verè fatear, difficiliùs ac
mirabiliùs.
Sed ſi quis hæc tria ſibi proponat,
Metum in plurib. (neque enim omnes æquali­
ter afficiuntur) & vim torpedinis, quæ retis
medio hominis manum etiam ſtupefacit, &
ſpiritum qui ex ore ſerpentis exhalat, cum in
peſte hoc ſolo cernamus multos interire: col­
ligátque
hæc omnia ſimul: Multi ſolo ſpiritu
pernicioſo interiere, multi ſolo metu, multi
contactu retis manuum ſtuporem ſenſerunt:
vulnerato ſerpente, & metum, & ſpiritum exi­
tialem, & contactum, mortem repentinam af­
ferre quid mirum?
quod tamen tam mirum eſt,
quam adeò rarum.
Ergo quæ natura ſpontè fert,
ars in malis fingendis ſolertior atque fœlicior
perficere poteſt.
Sed dices: Cur igitur pauci
ſic pereunt, non paucæ ſunt cauſæ.
Primum
pauci hoc nolunt: Principes enim odio habent
ea, quib.
& alij in ipſos vti poſſent. Pauciores
etiam ſunt, qui ſciant hæc: nec ſapientes peſſi­
mo exemplo vti volunt, nec imperiti ſufficiunt.
Adde, quòd tam violentam belluam quis ſa­
nus libenter tractet?
Ea etiam nocere non poſ­
ſunt, niſi copiosè adminiſtrentur, omniáque hę­
reant: at aduerſus hæc Principum cautio maxi­
ma eſt.
Imminet etiam periculum adeò ingens
proditoribus ſi pateat non ſolùm ab his in
quos moliuntur, ſed & ab his propter quos,
ne poſt ſcelus pactum ſceleris habeant teſtem.
Denique qui vel natura, vel arte bene ſunt in­
ſtituti, hac ſcientia, quæ ſolùm eſt ad hominum
perniciem, carere volunt.
Ego cùm admodum
curioſus fuerim omnium quæ mortali ſcire
liceret, hanc ſolam ignorantiam optimæ ſcien­
tiæ
eſſe loco duxi: nec quæſiui vnquam, nec
ſi quis ſpontè obtuliſſet, habere voluiſſem.
Quin potius ſi quid excogitandum fuerat, ad

auxilia, & cautionem traduxi.
Auxilium igi­
tur eſt, non hærere loco cuiquam, donec in­
caleſcat manus: lotio frequens partium cum
aqua tepida: olei quoque rutacei, non illius vul­
garis, ſed eius quod eodem modo factum ſit, quo
& ſpicatum, & garyophylatum apud pigmenta­
rios fieri ſolet, inunctio.
Dixi etiam, ignem loco
adhibitum omne venenum extinguere: ſiqui­
dem ignis venena aliqua extinguit, alia exa­
cuit.
Extinguit ſemper, dum loco adhibetur,
quoniam virtus eius omne humidum tollit.
Omne autem ſiccum in aliquo humido eſt: vi­
demus enim planè ſicca nullas habere vires.
Sunt autem planè ſicca expertia naturæ miſto­
rum atque elementorum.
Elementa enim om­
nia (vt dixi) humida.
Miſtum autem miſcetur,
quia humidum eſt.
Ignis igitur exteriùs, &
quod calidiſſimum eſt intus, omnia venena
finit.
Sed intus calidiſſima ipſa venena ſunt.
Quædam autem exacuit: nam Locuſtam opificem
veneni verberauit Nero, quòd non protinus
occidiſſet.
Illa iterum coxit (coqui dixerunt,
quod nunc ſublimari, ſeu deſtillari.) Ignis er­
go, ſi miſceantur, vires tollit, exhalante te­
nuior humido, in quo veneni vis ſita eſt.
Sed
ſi pura deſtillentur, aut venena venenis miſ­
ceantur, exacuit venenum: velut in medica­
mentis additur aliquid quod penetret: &
cùm minuere vim debeat, auget.
Sed ad
auxilia tranſeamus.
Primum eſt potus the­
riacæ, quæ ſi probè confecta ſit nemo eſt,
qui neſciat quantum conferat.
Secundum,

mus quem Moyſis appellant: referunt enim
veſci radice napelli, ſeu napellus ſit acco­g
nitum, ſeu aliud quippiam: at de hoc ſuo
loco dicetur.
Quidam non indigni fide,
vidiſſe ſe referunt.
At operæ pretium fue­
rat eos docuiſſe, quonam pacto tam paruus
cùm ſit, queat effodere terram: & quàm
mirabili affectu feratur in eum cibum in
tanta copia, facilioréque alimenti: & cùm omnia
animalia illicò eſu acconiti pereant, mus in­
firmior cæteris, paruitate, mollitie, breuitate
vitæ, & moderatione, aſſueſcere potuerit tam
acri veneno.
Si tamen hoc contingat, de­
monſtratum
eſt, omne quod veneno veſcitur,
eſſe alexipharmacum, ſeu illi reſiſtere: opti­
ma erit medicina pro venenis Vnum Affir­
mant deprehenſum eſſe, muſcas magnas il­
lum edere: quod ſi ita eſt, foliis, vel floribus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index