1
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et
nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.
interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis
densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes
ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati.
postea
re quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam corporibus ignis teporem, ligna
adicientes et îs conservantes alios adducebant et nutu
monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates.
in eo hominum congressu cum profundebantur aliter <atque aliter> e spiritu voces, cotidiana consuetudine vocabula, ut
obtigerant, constituerunt, deinde significando res saepius in
usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset
natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab
natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni
sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem
faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde
facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli
hirundinum nidos et aedificationes †earum imitantes de
luto et virgulis facere loca, quae subirent.
tunc observantes
aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera casarum.
Cum essent autem homines imitabili docilique natura, cotidie inventionibus gloriantes alius alii ostendebant aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies melioribus iudiciis efficiebantur.
primumque furcis erectis et
virgulis interpositis luto parietes texerunt.
alii luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus
et fronde.
posteaquam per hibernas tempestates tecta non
potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes, luto inducto
proclinatis tectis, stillicidia deducebant.