Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
41 XXIX
42 XXX
43 XXXI
44 XXXII
45 XXXIII
46 XXXIV
47 XXXV
48 XXXVI
49 XXXVII
50 XXXVIII
51 XXXIX
52 xl
53
54 2
55 3
56 4
57 5
58 6
59 7
60 8
61 9
62 10
63 11
64 12
65 13
66 14
67 15
68 16
69 17
70 18
< >
page |< < (XXXV) of 389 > >|
47XXXV reſpectu ipſius, & retinendam. Demonſtro autem
&
illud, poſſe admodum facile ex certis particula-
rum figuris, quarum ipſæ tenaciſſimæ ſint, totum
etiam Atomiſtarum, &
Corpuſcularium ſyſtema a
mea Theoria repeti ita, ut id nihil ſit aliud, niſi
unicus itidem hujus veluti trunci foecundiſſimi ra-
mus cliverſa collæſionio ratione rorumpens De-
mum oſtendo, cur non quævis maſſa, utut con-
ſtans ex homogeneis punctis, &
circa ſe maxime
in gyrum mobilibus, fluida ſit;
& fluidorum reſi-
ſtentiam quoque attingo, in ejus leges inquirens.
A num. 446 ad 450 ago de iis, quæ itidem ad
11446 diverſa pertinent ſoliditatis genera, nimirum de ela-
ſticis, &
mollibus, illa repetens a magna inter li-
mites proximos diſtantia, qua fiat, ut puncta longe
dimota a locis ſuis, idem ubique genus virium ſen-
tiant, &
proinde ſe ad priorem reſtituant locum;
hæc a limitum frequentia, atque ingenti vicinia,
qua fiat, ut ex uno ad alium delata limitem pun-
cta, ibi quieſcant itidem reſpective, ut prius.
Tum
vero de ductilibus, &
malleabilibus ago, oſten-
dens, in quo a fragilibus diſcrepent:
oſtendo au-
tem, hæc omnia diſcrimina a denſitate nullo modo
pendere, ut nimirum corpus, qud multo ſit altero
denſius, poſſit tam multo majorem, quam multo
minorem ſoliditatem, &
cohæſionem habere, & quæ-
vis ex proprietatibus expoſitis æque poſſit cum qua-
vis vel majore, vel minore denſitate componi.
Num. 450 inquiro in vulgaria quatuor elementa;
22450 tum a num. 451 ad num. 467 perſequor chemicas
33452 operationes;
num. 452 explicans diſſolutionem, 453
præcipitationem, 454, &
455 commixtionem plu-
rium ſubſtantiarum in unam:
tum num. 456, &
457 liquationem binis methodis, 458 volatilizatio-
nem, &
efferveſcentiam, 461 emiſſionem effluvio-
rum, quæ e maſſa conſtanti debeat eſſe ad ſenſum
conſtans, 462 ebullitionem cum variis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index