Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Table of figures

< >
< >
page |< < of 110 > >|
1
PROP. VI. THEOR. IV.
VT eadem recta ex fluxu puncti renouetur, opportet in
quocunque illius puncto ſeruari priſtinas directio
nes,
Cum, vti diximus, ad deſcriptionem lineæ duo tantùm

exigantur, nempe motus, & puncti directio; motus verò po­
teſt eſſe quilibet, ſequitur ergo directionem, alteram de
duobus, ſeruari debere.
Ax. 2. buius.
pr. 5. huius.
DEF. II.
LIneam dicimus curuam, in qua ſumptis duobus ad­
libitum punctis, recta, quæ ipſa puncta coniunge­
ret, nullam cum propoſita linea partem ſit habitura com­
munem.
PROP. VII. THEOR. V.
DIrectiones puncti deſcribentis lineam, iuxta rectas
lineas concipi debent.
Dum punctum fluere intelligimus, ineſt in eo ſingulis
momentis certus, ac præfixus gradus velocitatis, quo tan­
tùm attento, rectà, æquabilique motu in certam partem con­
tenderet; at huiuſmodi iter, aliud non eſt, quàm directio
puncti, qua eius temporis momento proficiſcitur; ergo iux­
ta rectas lineas, directiones omnes conſiderari opportet.
PROP. VIII. THEOR. VI.
TAngens, & directio motus in quouis curuæ puncto
eſt vna, atque eadem recta.
Nam in deſcriptione cuiuſcunque rectæ procedit pun­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index