Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565
page |< < of 101 > >|
1beat eam, quam χτ ad τf erit diuidendo ut χf ad fτ, ita fi
gura ſolida inſcripta ad partem exceſſus, quæ eſt intra pyra
midem.
Cum ergo à pyramide, cuius grauitatis centrum eſt
punctum f, ſolida figura inſcripta auferatur, cuius centrum
τ: reliqua magnitudinis conſtantis ex parte exceſſus, quæ
eſt intra pyramidem, centrum grauitatis erit in linea τf
producta, & in puncto χ.
quod fieri non poteſt. Sequitur
igitur, ut centrum grauitatis pyramidis in linea de; hoc
eſt in eius axe conſiſtat.
Sit conus, uel coni portio, cuius axis bd: & ſecetur plano
per axem, ut ſectio ſit triangulum abc.
Dico centrum gra
uitatis ipſius eſſe in linea bd.
Sit enim, ſi fieri poteſt, centrum
36[Figure 36] e: perque e ducatur ef axi æquidiſtans: & quam propor­
tionem habet cd ad df, habeat conus, uel coni portio ad
ſolidum g.
inſcribatur ergo in cono, uel coni portione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index