Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 316 > >|
1cientur, in eo loco natura maneant, ad quem natura feruntur,
& extra quem aut violentiam paſſa truduntur, aut ex alie­
na materia generantur, mobileque corpus, quod ad locum ten
dit, ad illum, vt ad finem, in quo ſistatur, natura tendat; eſt
enim motus propter quietem, vt propter finem: quod in his
quæ de cælo ab Ariſtotele demonſtratum fuiſſe alibi diximus.
Parmenides Meliſſus, ac Zeno peccatum longè grandius
peccauiſſe auctor eſt Ariſtoteles libro primo, & octauo de Phy
ſico auditu: quod omnia ſemper quieſcere, nihil vmquam mo­
ueri mordicus tenuerint: quia omnia quieſcere, & eius cau­
ſam requirere, prætermiſſo ſenſu, non tantum intellectus im­
becillitas, ſed pestilens, lethaliſque mentis morbus ſit quidam:
ſunt enim nonnulla certiora, illuſtrioraque quam vt rationem vllam
expoſtulent: ea quæſunt ſuapte natura notiora, quam vt alicu
ius vel etiam leuissime probationis indigeant, ſtatim non agno
ſcere, ridiculum eſt; præſertim apud illos, qui non de vna qua
piam re particulari, ſed de toto diſſentiant: nec Phyſica tan­
tum, ſed omnes etiam ſcientias, facultates, actiones, & ar­
tes funditus euertant: propterea quod omnes motum admit­
tant, qui ab illis exploditur.
Scientiæ quidem, quæ vt libro ter
tio de anima particula trigeſimaoctaua Aristoteles memi­
nit, ad tripartitam rerum ſectionem tripartito ſecantur, quia
aliquæ circa formas à materia minimè distractas verſantur,
vt Phyſica: quæ eo quod natura ſit in eis motus principium,
ideo mouentur ex primo libro de cælo particula quinta: non­
nullæ in illis formis agnoſcendis exercentur, quæ à materia non
ſunt auulſæ, ſine materia tamen conſiderantur, vt Mathema
ticæ; quæ & ipſæ in eo corpore, quod per ſe mouetur, existunt,
tertiæ vero formas omnes ſuo complexu continent, quæ ſunt ab
omni materia prorſus immunes, vt ſunt mentes Diuinæ: quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index