Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 406 > >|
1et acres uentorum afflatus non appellant: & præſertim quæ spon
te
dantur / umbra penitus contectas eſſe oportet: Quin et huius gra
tia fimo illinire maxime bouillo ueteres architecti obſeruarunt:
Id ea de re fieri Theophraſtus diſſerebat / quod circumconcluſis egreſ
ſibus / concreta pituita / in modicaque uaporum uis per medullum
ſenſim inſtillet atque reſpiret / quo fit ut cætera ligni ſiccitas ſicci
ſcendo coequalibus condenſetur: Stantes item cacumine quod in
uerſo commodius ſiccari arbitrantur: Tum & contra uetuſtatem
ac futuros morbos uaria adhibeant remedia: Theophraſtus defoſ
ſam materiem multo denſari arbitratur.
Cato iubet ceſam materi
em amurca illiniri / quo a tinea et carie immunis ſit.
Quæ aquiſ
et mari uitientur pice tutari in promptu eſt: Referunt & ligna
quæ macerata ſint / amurca nullo fumi tedio ardere.
Ad labyrin
thum ægyptium poſitas eſſe trabes ex ſpina ægyptia incohatas o
leo ſcribit Plinius.
Viſco inquit Theophraſtus illitam materiem
non ardere.
Neque hoc pretermittam: Extat apud Gellium ex anna
libus
quinti Claudii turrim ligneam ad pyreum / quod eam arche
laus Mitridatis præfectus multo a lumine obliniſſet / Sylla oppu
gnante minime arſiſſe: Sunt præterea quæ modis uariis denſent:
et contra tempeſtatum iniurias corroborentur: Nam citream qui
dem materiem condiunt terra & illiniunt cæra: imponuntque acer
uis frumenti ſeptenis diebus / totidem intermiſſis: Quo fit ut cum
firmior: tum et ad opus commodior reddatur: Mirum enim immo
dum ponderi detrahitur: hanc ipſam etiam ſiccatam mari duritiem
acquirere affirmant ſpiſſam & incorruptibilem.
Caſtaneam aquas
maris purgari conſtat.
Ficum ægyptiam ſcribit Plinius ſtagno
in mergunt / ut ſiccetur atque leuigetur: nam ea quidem prius aquas
ſubſidit: Noſtros fabros tignarios uidemus aquis et luto ſubmer
ſam / qua præſertim torno utuntur: materiem ſeruare dies trigin
ta quod maturius exſiccatam & fieri ad omnes uſus habiliore pu
tant: Sunt qui affirment materiem cuius euenire hic / ut ſi dum
adhuc uiret / defodias in humido / æterna ſit.
Sed ſiue defodias: ſi
ue illitam lucisue conditam ſerues hac in ſententia periti omnes
conueniunt: ut niſi poſt trimeſtre tangi uetent:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index