Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (42) of 672 > >|
47042Diſſertatio Secunda. bent, ſolâ luce contenti; nam ab alterutrâ ignis vulgaris pro-
prietate, five luce, ſive calore, nomen ſatis commodè deſu-
mitur;
quemadmodum inter ignes connumerantur, qui lucis
expertes facultate tantum cauſticâ ſunt præditi:
hi Mortui, illi
Fatui generatim dicuntur:
generatim, inquam, ſpeciei voca-
bulo ad genus traducto;
eſt quippe ſpecies, quam peculiari ignis
Fatui nomine indigitamus:
huic autem valde affinis eſt ignis
Lambens.
Nam Fatuus à Lambente hoc ſolùm diſtare videtur,
quòd Fatuus, ut plurimum, nulli corpori adhæreat, Lambens
verò hom̀inum capiti, aut animalium pilis circumfuſus appa-
reat;
ideò ubi Ignis Lambentis conſtitutio innotuerit, de Fatui
naturâ conſtabit;
quamvis Plinius lib. 2. cap. 37. ſcripſerit, Ho-
minum quoque capita, veſpertinis boris, magno præſagio circumful-
gent.
Omnia incertaratione, & in Naturæ Majeſtate abdita.
Grad. Abigne tamen Lambente (ſi res ſingulas ſuo certo ac
proprio vocabulo nominare oporteat) ſcintillationem fecernen-
dam puto;
quando videlicet ab hominis, aut animalis corpore
ſcintillæ emicant;
ut ſæpè videre contingit, ſi quis in tenebris
feles, aut equos, adverſo pilo perfricuerit.
Sic Scaliger exercit,
174.
de equo ſuo narrat, Ad Catapbracti uſum è Calabria candi-
dum habuimus.
Is in tenebris, ubi ſtrigili fricaretur, ſcintillas ejacu-
lari videbatur.
Dand. Appoſitè erumpentes ſcintillas dixiſti, ne fortè quæ-
libet lux in aliquâ animalis parte fulgens ad præſentem cauſam
pertinere intelligatur.
Oppianus lib. 2. άλιεντιχῶ, De Delphinis
noctivagis loquensait, .
. . . . βέλος ώςε, θάλασσαγ
Γπτανται, φλογόεν τε σέλας πέμπουσιγ ὀμπονσιγ ὀπωπᾶτς
ΟΠ\’ντατογ .
. . . .
teli inſtar per mare volant, flammeumque fulgorem emittunt oculis
acutiſſimum.
Hanc autem fulgoris emiſſionem non aliam intelli-
go, quàm quæ felium oculis, piſcium capitibus, lignis putridis
convenit, quin ſcintillæ propriè dictæ erumpant.
An verò ful-
gorille ex Delphini oculis prodeat, an ex toto corpòre, qui ſit
flammeus, &
aſpectui acutiſſimus, hoc eſt, clariſſimus, am-
bigi poteſt ex Oppiani verbis.
Sic etiam adamantem ve ſtibus
affrictum, vel duriore corpore compreſſum lucere in tenebris,
lucémque cicindelarum æmulari obſervârunt Boylæus, &
Tho-
mas Bartolinus de luce hominum &
brutorum lib. 3. cap. 7.
probl. 6. Apud Iſidorum lib. 16. cap. 13. Carbunculus dictus,
quòd ſit ignitus ut carbo, cujus fulgor nec nocte vincitur;
lucet
enim in tenebris adeò, ut flammas ad oculos vibret.
Et cap. 14.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index