Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (65) of 760 > >|
47165LIBER II. dinem definita ſit, circulum tamen continentem præferre
per
temperiem queat, tum ratio ipſa commonſtrat (quippe
cùm
non per longitudinem, ſed in latum nimio rigore, atq;
incẽdio prematur: adeò ut niſi mare nonnuſquam loci pro-
hibeat
, peruia tota ſit) tum ea quæ circa nauigationes, &

itinera
uidemus.
Nam longitudo à latitudine haud parum
differt
:
quod enim à columnis Herculis ad terram Indicam
uſq
;
porrigitur, eo quod ab Aethiopia ad Mæotin uſq; , &
extremas
Scytbiæ parteis pertingit, maius quàm quinq;
ad
tria
eſt, ſi quis tam nauigationes, quam uias, quatenus ta-
lium
certitudo ſumi poteſt, metiri uelit.
Atqui partem or-
bis
terræ habitatam, in latum ad loca uſque inhabitata ex-
ploratam
habemus.
Nam hic, præfrigore, illic præ æſiu, ha
bitari
prætereanequit.
Quæ uerò ultra Indiam, & colum-
nas
Herculis iacent, coniungi périnde quaſi continens fo-
ret
tota telluris habitatæ portio, haudquaquàm uidentur.

Cùm
autem neceſſe ſit ut locus quidem ad alterum polum
ſimiliter
ſeſe habeat, atq;
is quem incolimus ad , qui ſu-
pra
nos eſt, conſtat quòd ut cætera alia, ita ſpirituum quo-
que
ſtatio, proportione reſpondebit.
Quare quemadmo-
dum
nobis Aquilo, ſic &
illis uentus quidam ab ea quæ in-
ibi
eſt urſa aſpirat, què huc penetrare haudquaquàm poßi-
bile
eſt:
quando ne iſte quidem Aquilo, totam quæ apud
nos
eſt partem orbis terrarum habitatam, peruadat.
A qui-
lonius
nanq;
flatus, ceu abterr aneus eſt. At quia hæc habi-
tatio
ad ſeptentriones poſita eſt, ideo Aquilo frequentißi-
ſpirat, ſed tamen &
apud nos deficit, & progredi lon-
non poteſt.
Quandoquidem circamare Auſtrale, quod
ultra
Africam iacet ut hic Aquilo, &
Auſter ſpirant, ſic
illic
Vulturnus, &
Fauonius uicißim abſq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index