Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
471
471 (43)
472
472 (44)
473
473 (45)
474
474 (46)
475
475 (47)
476
476 (48)
477
477 (49)
478
478 (50)
479
479 (51)
480
480 (52)
< >
page |< < (44) of 672 > >|
47244Diſſertatio Secunda. calorem fumum aſcendere videmus, atque, ſi ſpeculi aciem op-
ponas, illud inſici manifeſtò videbis.
Maur. Si itaque hujuſmodi ſpirituum, atque ſalium volati-
lium, cum pingui vapore complicatorum eruptio ſiat non ſepa-
ratim &
per intervalla, ſed conjunctim, quaſi ex uno eodémq;
loco prodeant, jam non ſcintillarum, ſed flammæ ſpecies appa-
rebit.
Hoc Lucio Martio concionanti contigiſie putandum eſt,
cuifuſam è capite flammam ſcribit Livius, &
Valer. Max. lib. 1.
cap.
6. Hoc Tiberio, cui veſtiment a mut anti tunica ardere viſ a eſt,
ut habemus apud Suetonium in Tiberio cap.
14. Hoc Antonio
Cianfio.
Bibliopolæ Piſano, qui, ſicut narrat Licetus de Mon-
ſtrorum cauſis lib.
2. cap. 28. , cum lineam ſubuculam arctiorem,
quàm pro corporis mole, exueret, flammas è dorſo brachiisq;

cum crepitu, magno totius familiæ horrore, efflavit.
Peculia-
ris autem hic fuit crepitus erumpentis flammæ;
fortaſſe quia du-
rior ſatis compactæ cutis temperies anguſtos meatus admittebat,
qui, licèt induſij tritu dilatati, minùs patebant, quàm ut multi
ſpiritus ſimulcum vapore rareſcente, nullâ vi ad hibitâ, liberè,
&
ſine tumultu exilire poſſent; ideóque cum exploſione erupe-
runt flammulæ ex anguſtis poris.
Dand. Ego ſanè non multo ſtudio rogandus eſſem, ut aſſen-
tirer opinanti aliquam ſieri accenſionem, cum primùm ſulphu-
reæ atque nitroſæ particulæ libertatem nanciſci poſſunt è cutis
meatibus erumpendo, vaporísque aquei guttulas calore inflatas
diſſilire, at que crepitum edere.
Sic videmus aliquando ex can-
delæ flammâ ſimiles crepitus audiri, ſi fortè materiæ ardenti
aliquid ſalis fuerit admiſtum, aut ellychnium antequam cerâ
vel ſebo indueretur, non fuit perfectè ab omni humore aqueo
liberum.
Hujus ſententiæ at que opinionis participes eſſe non re-
nuetis, ſi mihi liceat, pace veſtrâ, exponere ferè totidem ver-
bis, quæ de Matronâ Veronenſi narrat Ezechiel de Caſtro, po-
ſtea Petrus dictus, in libello de Igne Lambente, &
affertur à
Th.
Bartolino de luce hom. & brut. lib. 1. cap. 19. Erat illa æta-
tis conſiſtentis, corporis habitu mediocri, univerſalis tempera-
turæ calidæ &
humidæ, hepatis calidioris ſicciorisque, adeóque
bilioſo atróque ſanguine abundantis, ab innato fervore, adu-
ſtione, ætate proportionatâ, &
animi mœrentis pathematis ve-
hementibus procreato;
reliquis coctionis, vitæ, & ſensûs in-
ſtramentis caliditate inſigni, humore non pauco exuberantibus;
unde compactatotius temperies. Huic Matronæ, quoties levi-
ter linteo corpus tangeret, ſcintillæ ex artubus copiosè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index