Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (712) of 568 > >|
473712CHRISTIANI HUGENII malo, contendunt. Sed ad noſtra revertamur, ac de Sole
videamus, cujus jam ſimul ad Planetas &
eorum orbitas ma-
gnitudinem ampla illa deſcriptio, quam expoſuimus, demon-
ſtrat.
In hoc igitur ipſo Sole non improbabile quibuſdam viſum
11In Sole
omnem con-
jecturam de-
ficere.
eſt animalia vivere poſſe.
Sed cum multo magis etiam, quam
in Lunis, conjectura omnis hic def@ciat, neſcio qua ratione
id ita eſſe opinati ſint.
Non enim adhuc planè compertum
eſt, utrum dura an liquida ſit vaſti illius globi materies;
etſi
propter lucis naturam, quam aliàs explicui, magis veriſimile
ſit liquidam eſſe;
quod etiam perfecta rotunditas ejus, lu-
menque per totam ſuperficiem æqualiter diffuſum ſuadere vi-
detur.
Nam exigua quædam in diſci circunferentia apparens
inæqualitas, quæ teleſcopiis, nec tamen ſemper, cernitur,
&
ex qua miros undarum fluctus, flammarumque eructatio-
nes, nonnulli ſibi fingunt, nihil aliud eſt quàm vaporum
prope Terram noſtram tremula agitatio, quæ &
ſtellas noctu
ſcintillare ſacit.
Neque ego ſaculas illas, quas unà cum ma-
22Faculas So-
lares incertas
videri.
culis fere omnes celebrant, unquam videre potui, etſi has
ſæpius ſpectaverim;
ac valde dubito an aliquid in Sole, ipſo
Sole lucidius appareat.
Invenio enim, fideliores obſervatio-
nes conſulens, non niſi in nubeculis illis ſubfuſcis, quæ ma-
culas plerumque circundant, aliquando ſolæ feruntur, pun-
cta quædam clariora interdum notari, quæ non mirum eſ-
ſet, propter obſcuritatis illius viciniam, ſplendidiora quam
ſint videri.
Summum quidem in Sole calorem, fervorem-
33Propter calo-
rem nulla il-
lic vivere
copora noſtris
ſimilia.
que eſſe, certo credendum eſt, in quo nihil omnino noſtro-
rum corporum ſimile vivere poſſit, aut momento ſupereſſe.
Itaque aliud genus viventium animo concipiendum eſſet, lon-
geque ab omni natura eorum quæ unquam vidimus, aut co-
gitavimus, diverſum.
Quod ſere idem eſt ac ſi dicamus ni-
hil hic conjectando nos conſequi poſſe.
Eſt quidem tam
præſtans, tantæque molis corpus haud dubiè maxima ratio-
ne, ac propter inſignem uſum aliquem creatum.
Sed an
non apparet jam abunde utilitas ejus in mirabili illa lucis ca-
loriſque in totum Planetarum circumſtantium chorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index