Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (458) of 677 > >|
474458GNOMONICES
QVOD ſi planum ex parte auſtr ali eleuetur ſupra Horizontem, ſecet{q́ue} Meridianum inter Hori-
11Quando planũ
ex parte auſtra
li inclinatum
eſt ad Horizon
tem vbieunq;
Meridianũ ſe-
cet, quo pacto
diſtãtia minor
Solis à meri-
die, cum in ce
plano exiſtit, in
@@niatur.
zontẽ &
parallelum auſtralem, vt in quarta figura, inuestigabimus diſtantiam Solis à meridie, vt in pri-
ma figura, vbi planum ex parte boreali inclinatum ſecat Meridianum inter Horizontem, &
polum ar-
311[Figure 311]22103320 cticum.
Si autem planum ſecet Meridianum inter Aequatorem, & parallelum australem, vt in quinta
4430 figura, auferendus eſt arcus Aequatoris E K, inter planum &
Meridianum ex arcu T K, qui inter pla-
num, &
circulum declinationis interijcitur, vt relinquatur arcus E T, qui ſimilis est arcui H R, di-
ſtantiæ Solis à meridie in parallelo auſtrali:
Eidem verò arcui E K, adijciendus eſt arcus P K, vt con-
ficiatur arcus E P, qui ſimilis eſt arcui H M, diſtantiæ Solis à meridie in parallelo boreali oppoſito.
Si
denique planum inclinatum ex parte auſtrali ſecet Meridianum inter Aequatorem, &
parallelum bo-
realem, vel inter verticem loci, &
parallelum borealem, inquirenda erit diſtantia Solis à meridie, vt
in tertia figura, vbi planum ex parte boreali inclinatum ſecat Meridianum inter Aequatorem, &
pa-
rallelum borealem;
vel, vt in ſecunda figura, vbi planum ex parte boreali inclinatum ſecat Meridianum
inter polum arcticum, &
par allelum borealem.
55Maior diſtan-
tia Solis à me-
ridie, cum in
plano inclina-
to, & parallelo
quocunque exi
ſſit, qua ratio-
ne inueſtige-
tut.
HACTENVS minorem arcum diſtantiæ Solis à meridie in quouis parallelo inueſtigauimus ex
6640 minori arcu Aequatoris inter planum inclinatum, &
Meridianum interiecto, qualis est E K. Quod ſi
dictum arcum Aequatoris E K, ex ſemicirculo K L, detr ahamus, remanebit maior arcus Aequatoris
E L, qui ex altera parte inter planum, &
Meridianum interijcitur, per quem explorabimus eodem
prorſus modo maiorem diſtantiam Solis in quouis parallelo, id eſt, arcum H N, vel H S, addendo ni-
mirum arcum Q L, vel V L, arcui E L, aut ſubtrahendo, vt dictum est.
QV ANDO planum ſecat Meridianum inter Aequatorem, & parallelum borealem, vt in tertia
77Quando paral
leius duobus
in punctis ſiue
ex parte orien-
tali, ſive occi-
deatali, à pla-
no inclinato ſe
catur, qua tatio
ne maior diſtã
tia Solis à me-
ridie inquira-
tur.
figura, atq;
adeò parallelus ipſe ab eodẽ plano duobus in punctis occidẽtalibus, oriẽtalibus ve ſecatur, au
ferendus eſt arcus Q L, ex arcu E L, vt relinquatur arcus Aequatoris E Q, qui ſimilis eſt arcui H N,
hoc eſt, maiori diſtantiæ Solis à meridie in parallelo boreali.
Ex hoc arcu H N, ſi aufer atur minor diſtan-
tia à meridie H M, notus relinquetur arcus paralleli borealis M N, qui quoniam per propoſ.
19. lib. 2.
8850 Theod. æqualis est alterno ſegmento paralleli auſtralis oppoſiti, ſi ad arcũ H R, minoris diſtantiæ Solis à
meridie in parallelo australi adijciatur arcus æqualis arcui M N, habebitur maior diſtantia Solis à me-
ridie in parallelo oppoſito auſtrali.
Quando denique planum ſecat Meridianum inter Aequatorem, &
parallelum australem, vt in quinta figura, atque adeò parallelus ipſe ab eodem plano duobus in punctis
orientalibus, occidentalibusve ſecatur, auferendus quoque eſt arcus V L, ex arcu E L, vt relinquatur
arcus Aequatoris E V, qui ſimilis eſt arcui H S, hoc eſt, maiori diſtantiæ Solis à meridie in parallelo
australi.
Ex hoc arcu H S, ſi auferatur minor diſtantia Solis à meridie H R, notus relinquetur arcus
paralleli auſtralis R S, qui quoniam per propoſ.
19. lib. 2. Theod. æqualis eſt alterno ſegmento paralle-
li borealis oppoſiti, ſi ad ar cum H M, minoris diſtantiæ Solis à meridie in parallelo borcali adij ciatur ar-
cus æqualis arcui R S, habebitur maior diſtantia Solis à meridie in parallelo oppoſito boreali.
REM hanc totam vnico exemplo illuſtrabimus. Ponatur planum ad Horizontem rectum, declinãs
99Exemplum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index