Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
terit
; mouetur autem.
Peccat etiam fallacia conſueta ſecundùm non cauſſam vt cauſſam: tribuit
enim
quietem ſimilitudini: at hęc eſt à natura, quoniam, quò partes feruntur, eòdem fertur & to­
tum
ſecundùm naturam, ſed partes ſecundùm naturam feruntur ad medium: ergo & totum, ſiquis
efficeret
caſus, vt extra medium eſſet, moueretur, vt quo feruntur partes ſecundùm naturam, ibi quoque
ſecundùm
naturam quieſcant.
itaque & totum cum feratur ſecundùm naturam; manebit ibidem
ſecundùm
naturam.
Rurſus ſimilis eſt quæſtio; quapropter ignis manet in loco ſuperiore, quae ſi lo­
cus
ille ſecundùm naturam ipſius eſt, & hic igitur erit terrę ſecundùm naturam.
ſi verò terra quieſcit
hîc
propter ſimilitudinem, vt ipſe inquit, cùm ſimiliter ignis ibi quieſcat, etiam reddenda fuit cauſſa
ſimilitudinis
in igni: hæc aut reddi non poterat eadem.
Quinetiam ſimilitudo non indicat neceſ­
ſariò
quietem, ſed potius diſcerptionem & diſsipationem, vt ſi ignis hîc eſſet, & vndique traheretur:
nou
maneret ſanè, ſed in multas partes diſperſus auolaret, itaque illud duntaxat ex ſimilitudine col­
liges
, partem vt ita dicam, proportionalem ad proportionalem terminum ſeſe collaturam: vtputa,
quartam partem, quæ continetur ad quartam partem continentis, & ex anguſtiore loco venientem in am­
pliorem
, rariorem futuram.
quoniam ſicuti rarum cum denſo permutatur, ita contrà denſum tranſit
in
rarum.
cùm igitur terra eſſet in infimo loco, nil prohiberet, quominus à medio facta rarior ſece­
deret
.
quòd ſi id non euenit; alia huius euenti cauſſa excogitanda eſt, atque illa, ni fallimur, eſt natura.

Quamobrem
eſt, quae hic Ptolemęum Ariſt.
admiratorem & Theonem illius alumnum conſimilem
cauſſam
quietis aſsignaſſe miremur.
horum enim eam de terræ quiete ſententiam fuiſſe legimus, terræ
magnitudinem, cùm pro ratione minima ſit, à prorſus maxima & vniformi, hoc eſt, cęleſti ſuperari ęqua
interualla
ab ipſa retinentem, & æquis viribus vndecunque repulſam, aut ſuſtentatam, nec quicquam
cogitari
poſſe in vniuerſi figura, quæ globoſa ſit, quod ſuperius inferiuſúe exiſtat, nec vlla ex parte
ſuſtentationem
remitti, quemadmodum etiam ſenſu experimur, ea .ſ.
quæ ab æquis viribus in diuerſas
partes
pelluntur, aut ſuſtentantur, immobilia permanere, vt artus vndecunque muſculis oppoſitis re­
trahentibus
, cùm in mundo nihil exiſtat, quod ad ipſam infra ſupraúe habendum ſit; quo pacto ne­
que
in globo quiſpiam aliquid huiuſmodi fingere poſſet.
Idcirco verò ſuſtentationes iſtas vniformiter obi­
ri
, quia nihil in tali figura ſuperius & inferius eſſe queat.
Etenim quod nobis exoritur & infra eſſe
videtur, iis qui ortui propinquiores ſunt, ſupra terram extat, & velut in loco ſuperiore, atque iterum quod ſu­
perius
nobis eſt, & ad meridianum, iis, qui ad occaſum magis accedunt, eſt ante meridianum & velut
in
inferiore loco.
Similique. ratione in receſsibus ad Aquilonem & Auſtrum; nam cùm vnus idemque. ſit
ſphærę
polus aquilonaris; his quidem ſublimior, illis aut humilior apparet.
Prætereà quoque Sol &

aliæ
quæcunque ſtellæ, quanuis vna eademque.
ſit, quæ ex diuerſiis regionibus, vno eodemque. tempore ſpe­
ctetur
, his quidem ſuperius, & veluti ſupra caput, illis verò inferius & in finiente conſpicitur.
Sicut
etiam in Lunæ defectibus obſeruatum eſt, quae à quibuſdam adſpicitur, dum eſt in meridiano, ab aliis, dum
euehitur
ſupra finientem.
Quocirca cum ad nos eadem loca ſuperiora & inferiora videantur; con­
ſentaneum
rationi dicemus: ſi tali figuræ ſuperius inferiuſque.
denegabimus. Hæc illi. Cęterùm de
locorum differentiis in cælo poſthac.
nunc ſi rectè animaduertis, docuit te iam Ariſt. quae abſurda ſit hæc
opinio
.
addo etiam quae parua conſtantia defenſa: cùm paullò pòſt huius ſententiæ patroni doceant,
vt
terræ partes & ea mixta, in quibus terra dominatur, ad ſuam vniuerſitatem tendant, ibique.
inter
ſe
æqualiter opprimentia totum immobile efficiant.
ita vt naturam quoquo pacto talis motus cauſsam
eſſe
conſentiant.
quanquam & id falſum eſſe docebimus ad vniuerſitatem ſimpliciter ferri partes.
Neque obſtant exempla ex altera parte poſita. quandò & filum ab æquis viribus vtrinque tractum in me­
dio
frangitur, & animalis exemplum ſimile non eſt: quoniam intra ſe nullam cauſſam quietis habet natu­
ralem
.
quapropter ad hoc potius, quae ad illud moueatur, aut hic maneat, ſed omnis cauſſa motus ab ex­
terno
proficiſcitur: in naturalibus aut & eſt propenſio naturalis ad ſuum locum & quies in ipſo.
Aduerte

verò
diligenter diſsimilitudinis huiuſce rationem: nanque hoc ad primè conſentit cum his, quæ de vo­
luntarij
motus initiis ex Ariſt.
ſententia poſteà dicentur. Et planè motus ille ſummas turres demolietur.
Neque hîc erit, quae dicas celeritatem motus impedire, quominus dilabantur (eſt enim celeritas suma
quieti
conſimilis quia partes ſpatij quaſi in vnum terminum colligat, qui eſt locus & terminus quietis)
quae
ſicut etiam, dum lychnum oleo plenum celeriter voluimus, oleum non effluit, ſic in ædificiis, vſu­
ueniat
.
Nam ſi rem introſpicias, totus aqua impetus verſus partes interiores vaſis imprimitur; non
aut verſus orificium, ambit enim quod voluit; quod ſi verſus orificium vergeret, & ad partes exteriores oleum
ſubitò
efflueret.
At impetus à terra imprimitur ædificiis ad partes externas. itaque conſtere non poſsent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index