Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
381 369
382 370
383 371
384 372
385 373
386 374
387 375
388 376
389 377
390 378
391 379
392 380
393 381
394 382
395 383
396 384
397 385
398 386
399 387
400 388
401 389
402 390
403 391
404 392
405 393
406 394
407 395
408 396
409 397
410 398
< >
page |< < (464) of 532 > >|
476464 AVT, quoniam notus eſt arcus BC, recto angulo
11Schol. 51.
vel 45. huiꝰ.
oppoſitus, &
arcus CE:
VEL, quia datus eſt angulus CBE, & arcus BE,
22Schol. 42.
huius.
vel CE;
Nam quando datur arcus CE, conſtat etiam,
an alter arcus BE, circa angulum rectum datus, ma-
ior ſit quadrante, vel minor:
AVT denique, quia notus eſt arcus BC, angulo
33Schol. 47.
huius.
recto oppoſitus, cum angulo CBE;
notus quoq; ſiet, ex ſcholijs in margine citatis angulus BCE; atque idcirco,
addito recto angulo ACE, totus angulus ACB, datus erit.
Rurſus ergo om
nes tres anguli trianguli ABC, inuenti ſunt.
PRAXIS huius problematis petenda eſt ex ſcholijs in margine ci-
44Praxis, quã
do duo at-
cus quæſi-
tum angu-
lum conti-
nentes ſunt
inæquales.
tatis.
Solum, vt cognoſcantur arcus BF, CF, in primo caſu, & tertio,
ſtatuendi erunt ſinus complementorum arcuum datorum AB, AC, pro
terminis proportionis ſinus arcus BF, ad ſinum arcus CF, &
in primo
quidem caſu adhibenda vel prima praxis propoſ.
7. triangulorum recti-
lineorum, vel aliqua ex alijs eiuſdem propoſ.
prout res exiget; in tertio
vero caſu adducenda erit prima, vel ſecunda praxis propoſ.
6. triangulo-
rum rectilineorum, &
c.
QVOD ſi ſolis vti libeat ſinubus, inueſtigandi erunt arcus BF, CF,
55Praxis per
ſolos ſinus,
quando @ar
cus duo an
gulũ quæ-
ſitum am-
biẽtes ſunt
inæquales.
in primo caſu, per ſecundam praxim propoſ.
7. triang. rectil. In tertio ve-
ro per praxim tertiam propoſ.
6. Deinde in triangulo BFD, per praxim
ſcholij 1.
propoſ. 43. eruendus arcus DF: Et eodem modo in triangulo
CFE, arcus EF;
vt reliquus arcus DE, in primo caſu, vel totus arcus
DE, in tertio caſu habeatur, qui quidem eſt arcus anguli A.
Poſt hæc per
praxim problematis 1.
ſcholij propoſ. 41. inueniendus in triangulo BFD,
angulus DBF:
ex quo reliquus duorum rectorum ABC, notus fiet. At-
que eodem pacto in triangulo CFE, eliciendus angulus ECF, ex quo in
primo caſu angulus quoque ACB, ad verticem cognitus erit.
AT vero in quarto caſu ex praxi ſcholij 1. propoſ. 43. inueniendus
eſt arcus BD, anguli A, in triangulo BCD:
Et eodem modo in quinto ca
ſu arcus CE, anguli eiuſdem A, in triangulo BCE.
Deinde in quarto ca-
ſu, per praxim problematis 1.
ſcholij propoſ. 41. in triangulo BCD, inda-
gandus angulus BCD;
ex quo reliquus duorum rectorum ACB, notus
fiet:
Atque eadem ratione in quinto caſu, angulus EBC, in triangulo
BCE, inueniendus.
Ad extremum in quarto caſu, per praxim problema-
tis 2.
propoſ. 42. in triangulo BCD, exquirendus angulus CBD; ex quo
&
ABC, reliquus recti ABD, notus erit: Et ſimiliter in quinto caſu,
eliciendus angulus BCE;
qui additus recto angulo ACE, totum angu-
lum ACB, notum exhibebit.
ALITER, & multo breuius. Sint rurſum dati tres arcus trianguli ABC,
66Alia demõ
ftratio bre.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index